Charter Document - 00130039
Charter Number: | 00130039 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1133 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Galterus Giffardus comes omnibus hominibus suis Normannis et Anglicis salutes Sciatis omnes me concessisse ecclesie dei et Sancte Marie de Nemore in elemosinam omnia que Willelmus de Messend concedente Hugone filio suo concessit Ecclesiam cum omnibus decimis eiusdem uille et terram in qua sunt edificia canonicorum cum uirgultis et pratis et ceteris adiacentibus infra ambitum fossarum et sepium a uia Londoniensi usque ad ecclesiam et pratum quod est extra fossas secundum riuulum aque usque ad terram Ricardi archidiaconi et totam terram que est inter ecclesiam et terram Ricardi archidiaconi et totam terram que est inter nemus eiusdem Willelmi et terram archidiaconi et terram ex altera parte Londoniensis uie ab occidente adiacentem ecclesie et totam terram Radulphi presbiteri quam Willelmus dedit Miloni filio suo et ecclesie in prima die qua dedit ei ecclesiam et terram Preterea quindecim acras in tribus culturis uidelicet in unaquaque quinque Preterea tres nemoris particulas unam ab oriente a terra quam Walterus de Bolebec tenet et nemus archidiaconi usque ad domum Cochevelli secundum quod signa sunt posita Has supranominatas possessiones in terris in pratis in nemoribus et in omnibus consuetudinibus dat Willelmus concedente Hugone filio suo absolutas et quietas et liberas ab omni seruicio sicut elemosinam Teste Ricardo archidiacono et Waltero de Bolebek et Radulfo de Langetot et Roberto de Nouilla et Gilberto de placia et pasnagium porcis suis dominicis Et hoc concessit Hugo filius Willelmi [] Testibus suis existentibus Hugone de Bolebec et Reuening de Messenden et Andrea Reuel et Balelwino de Burtona ultimo