Charter Document - 00130036
| Charter Number: | 00130036 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1190 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit [] quod ego H de Noers dedi in perpetuam elemosinam canonicis de Messenden vj denarios annuatim quos Gilbertus filius Radulfi presbiteri de Messenden et Thomas michi reddere solebant de terra que iacet [inter] managia eorum pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum Ita tamen quod predicta terra iaceat sicut prius ad omnem [communem] pasturam excepta quadam parua perticula quam predictis canonicis in puram et perpetuam elemosinam assignaui sicut nouum fossatum includet Test []
