Charter Document - 00130023
Charter Number: | 00130023 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gracia Lincolniensis episcopus salutem in domino Quia ea que locis religiosis conferuntur beneficia dignum est episcopalis auctoritatis robore communiri ne malignancium prauitate possint inposterum perturbari aut tractu temporis obliuione sepeliri ad uniuersitatis uestre noticiam uolumus peruenire nos rata habere et presenti scripto confirmare deo et ecclesie beate Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus ecclesiastica beneficia sicut eis racionabiliter sunt collata que propriis nominibus presenti annotacione duximus exprimenda Ex dono uidelicet Willelmi de Messend fundatoris abbatie de Messend ecclesiam de Messend Ex dono Giffardi Palefridi ecclesiam de Kenebella Ex dono Rogeri Gargate ecclesiam de Caueresfeld Ex dono Walteri Giffardi comitis de Bukingham ecclesiam de Siplac Ex dono Ricardi de Turuilla ecclesiam de Chalfhunte Ex dono Willelmi de Turuilla sexaginta solidos in ecclesia de Tappelawe et capellam de Leia sub annua pensione vj solidos matrici ecclesie de Weston annuatim persoluenda Has prenominatas elemosinas cum omnibus que ad easdem pertinent prefatis canonicis confirmamus et pontificali auctoritate corroboramus sicut carte donatorum quas inspeximus testantur Quod ut ratum et firmum in perpetuum permaneat presentis scripti attestacione et sigilli nostri impressione duximus confirmandum salua in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate Testibus magistro Rogero de Rothulueston magistro Willelmo Wacelin Roberto Bardulf magistro Gaufrido de Sancto Edwardo Gaufrido notario