Charter Document - 00130019
Charter Number: | 00130019 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander dei gracia Lincolniensis ecclesie episcopus omnibus sancte dei ecclesie filiis per parochiam suam constitutis in domino salutem Sciant omnes tam presentes quam futuri abbatiam in territorio Messendene fundatam in terra Willelmi de Messend assensu domini regis Henrici et Willelmi Cantuariensis archiepiscopi et sancte romane ecclesie legati et mei et ibidem abbatem et canonicos regulares sub eo degentes secundum consuetudines matris ecclesie Sancte Marie de bosco de ternesio unde ipsi exierunt institutum et ordinatum Hec autem sunt possessiones supradicte abbatie de Messend Ecclesia videlicet eiusdem uille et tota decima et dimidia hida terre absoluta et quieta ab omni consuetudine et seruicio et scoto et tota terra quam tenet Radulphus presbiter tam in agris compositis quam in nemore et in prato iiij acres ad inhabitandum et uirgultum prope positum terra quoque que est inter ecclesiam et terram Ricardi archidiaconi cum tota terra que est usque ad nemus et xv acres in tribus culturis eiusdem uille demenii In unaquaque videlicet cultura quinque Et una acra in agro qui est ante ecclesiam a parte aquilonis Nemus eciam tam ad hospitandum quam ad ignem et omni tempore pasnagium quietum Preterea tres nemoris perticule quibus tamquam propriis secundum quod signate sint utentur Et ex hiis omnibus hec pertinent seruitori ecclesie Terra uidelicet et antiquitus adiacens et decima tota de dominio canonicorum et redecime de omnibus decimis manerii et de oblationibus et totus panis cum aliis cibis qui mandi possunt et de oblacionibus denariorum unus Hec autem facta sunt Willelmo de Messend donante et Hugone filio eius et herede concedente Nos itaque confirmamus et pontificali auctoritate corroboramus has predictas a Willelmo possessiones datas et a quocumque in futuro canonice date fuerint et sub anathemate prohibemus ne quis hec amodo muniat vel diripere presumat Dignitatem uero et obedienciam ecclesie Lincolnie debitam simul et ecclesie episcopo eiusdem ecclesie in omnibus reseruamus