Charter Document - 00130005
Charter Number: | 00130005 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1136 - 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglie archiepiscopis episcopis abbatibus iustic comitibus baronibus vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis tocius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse pro anima regis Henrici et pro salute mea et Matildis regine uxoris mee et Eustachii filii mei deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis in ea deo seruientibus in perpetuam elemosinam molendinum de Hedendona quod Kyngesmulna uocatur cum omnibus ad idem molendinum pertinentibus in bosco in plano et terra arabili et in pratis et in pascuis et in aquis in uiis et semitis et in omnibus aliis rebus sicut erat in manu mea quando eis dedi Quare uolo et firmiter precipio quod prefata ecclesia teneat predictum molendinum bene et in pace libere et quiete et honorifice cum omnibus libertatibus et quietanciis et consuetudinibus que ad illud pertinent cum quibus erat in manu mea et nemo eis inde faciat molestiam siue iniuriam Testibus Turgisio de Aurenc et Willelmo de Caisneto et Menfenino Britone et Osberto Martell Apud Henleiam