Charter Document - 00130003
Charter Number: | 00130003 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1138 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglie episcopo Lincolniensi et iustic et vicecomitibus et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Bugynkhamschir salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis in ea deo seruientibus donacionem illam quam Turstinus Mantellus eis fecit de xviij acris terre sue de Messend in elemosinam Quare uolo et precipio quod ecclesia illa et canonici terram illam bene et in pace et libere et quiete teneant in perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari exaccione et seruicio sicut predictus Turstinus eam illis dedit et concessit Testibus Willelmo Martel et R comite de Ferrariis et Ricardo de Canuille apud Sanctum Albanum