Charter Document - 00125001
Charter Number: | 00125001 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Carisbrooke Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptus pervenerit frater Robertus divina permissione abbas monasterii beate Marie de Lyra totusque eiusdem loci conventus eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod nos unanimi assensu vendidimus concessimus et hoc presenti scripto nostro confirmavimus viro discreto domino Ade de Stratton[] clerico pro octoginta marcis sterlingorum de quibus nobis plenarie satisfecit in pecunia numerata totum redditum et quidquid percipebamus et percipere debebamus ex dono et elemosimo regum Anglie seu aliorum quorumcumque in manerio de Bromleghe Wintoniensis diocesis de dominis eiusdem ville seu de quibuscumque tenentibus eiusdem manerii habend et tenend predicto Ade et heredibus suis vel suis assignatis omnia preconcessa pacifice et quiete in perpetuum absque reclamatione nostri vel successorum nostrorum de cetero facienda cum omni jure possessionis et proprietatis quod nos et nostrum monasterium habuimus in premissis Nos vero et nostri successores ad defensionem juris predicti prenominato Ade et heredibus suis vel suis assignatis fideliter faciendam per manum procuratoris nostri qui pro tempore fuerit in diocesi Wintoniensi exhibebimus instrumenta que de premissis habemus ubi et quando necesse fuerit ad sumptus ipsius Ade et heredum suorum vel assignatorum suorum quociens dictus procurator super hoc fuerit ab ipsis requisitus nec aliam warantizationem facere tenebimur de preconcessis In quorum omnium robur et testimonium huic presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda Actum anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense Februarii
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptus pervenerit frater Robertusname divina permissione abbas monasterii beate Marie de Lyraname totusque eiusdem loci conventusname eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod nos unanimi assensu vendidimus concessimus et hoc presenti scripto nostro confirmavimus viro discreto domino Ade de Stratton[] clericoname pro octoginta marcis sterlingorum de quibus nobis plenarie satisfecit in pecunia numerata totum redditum et quidquid percipebamus et percipere debebamus ex dono et elemosimo regum Anglie seu aliorum quorumcumque in manerio de Bromleghe Wintoniensis diocesis de dominis eiusdem ville seu de quibuscumque tenentibus eiusdem manerii habend et tenend predicto Adename et heredibus suis vel suis assignatis omnia preconcessa pacifice et quiete in perpetuum absque reclamatione nostri vel successorum nostrorum de cetero facienda cum omni jure possessionis et proprietatis quod nos et nostrum monasterium habuimus in premissis Nos vero et nostri successores ad defensionem juris predicti prenominato Adename et heredibus suis vel suis assignatis fideliter faciendam per manum procuratoris nostri qui pro tempore fuerit in diocesi Wintoniensi exhibebimus instrumenta que de premissis habemus ubi et quando necesse fuerit ad sumptus ipsius Adename et heredum suorum vel assignatorum suorum quociens dictus procurator super hoc fuerit ab ipsis requisitus nec aliam warantizationem facere tenebimur de preconcessis In quorum omnium robur et testimonium huic presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda Actum anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense Februariidate