Charter Document - 00120233
Charter Number: | 00120233 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Carisbrooke Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit frater Robertus humilis abbas Lyre et eiusdem loci conuentus salutem in domino Notum sit omnibus uobis quod nos concessimus et hac carta nostra et sigillis nostris confirmauimus Roberto filio Wimundi et heredibus suis duas acras terre apud Gatecumbam quas habuimus ex dono et elemosina Iohannis de Winton et duas acras terre cum uno curtilagio quas habuimus ex dono et elemosina Iordani Rupe et Gileberti filii eius et preterea dimidiam acram quam habuimus ex dono et elemosina Radulfi Achardi et uxoris eius tenend de nobis libere et quiete pro uiginti et octo denariis nobis annuatim reddendis ad festum sancti Michelis Preterea procedenti tempore in escambium predicti curtilagii in quo fecerunt fratres nostri de Karesbrok grangiam suam dedimus et presenti carta confirmauimus dicto Roberto de heredibus suis unam acram terre quam Walterus de Ins dedit ecclesie nostre de Karesbrok quando dedicata fuit unde idem Robertus et heredes sui reddent annuatim dicte ecclesie de Karesbrok dimidiam libram cere ad Assumptionem beate Marie Actum anno domini m ducentesimo vicesimo mense Iunio
Markups
Names Markup:
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit frater Robertus humilis abbas Lyrename et eiusdem loci conuentusname salutem in domino Notum sit omnibus uobis quod nos concessimus et hac carta nostra et sigillis nostris confirmauimus Roberto filio Wimundiname et heredibus suis duas acras terre apud Gatecumbam quas habuimus ex dono et elemosina Iohannis de Wintonname et duas acras terre cum uno curtilagio quas habuimus ex dono et elemosina Iordani Rupename et Gileberti filiiname eius et preterea dimidiam acram quam habuimus ex dono et elemosina Radulfi Achardiname et uxoris eius tenend de nobis libere et quiete pro uiginti et octo denariis nobis annuatim reddendis ad festum sancti Michelis Preterea procedenti tempore in escambium predicti curtilagii in quo fecerunt fratres nostri de Karesbrokname grangiam suam dedimus et presenti carta confirmauimus dicto Robertoname de heredibus suis unam acram terre quam Walterus de Insname dedit ecclesie nostre de Karesbrok quando dedicata fuit unde idem Robertusname et heredes sui reddent annuatim dicte ecclesie de Karesbrok dimidiam libram cere ad Assumptionem beate Marie Actum anno domini m ducentesimo vicesimodate mense Iunio