Charter Document - 00120175
Charter Number: | 00120175 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Carisbrooke Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus [] Rog Winton archidiaconus salutem Ad uniuersitatis uestre notitiam uolumus peruenire quod anno incarnationis dominice mccv uacante sede Winton per obitum bone memorie Godefridi episcopi causa que mota fuit super patronatu capelle de Sorewell inter Willelmum de Gloz priorem de Caresbroc procuratorem in tota causa per abbatem et conuentum Lirenses constitutum per literas eorundem nobis directas quas inspeximus et Walterum de Insula partibus coram nobis in capitulo Insule constitutis tali fine concordie quieuit Prior predictus pro bono pacis et concordie recognouit donationem prefate capelle de Sorewelle ad ipsum Walterum tamquam ad patronum pertinere saluo ecclesie de Caresbroc iure parochiali et salua annua pensione uiginti solidorum salua quoque decima omnium decimandorum de dominico Rob de Sorewelle salua etiam decima bladi de dominico de Wolwartone et decima bladi cum dimidietate minutarum decimarum de dominico comitis de Atherefeld Capella uero de Sorewelle debet soluere predicte ecclesie de Caresbroc denarios sancti Petri scilicet xii denarios et sinodalia scilicet vii denarios et de omnibus parochianis de Sorewelle post legata terrenis dominis facta habebit ecclesia de Caresbroc primum legatum et primam missam in die sepulture eorum Corpora quoque omnium parochianorum de Sorewelle in cimiterio de Caresbroc habebunt sepulturam Persona quoque capelle de Sorwelle sacramentum prestabit ecclesie de Caresbroc de fidelitate eidem ecclesie obseruanda Sacerdos etiam in capella eadem ministraturus siue sit annuus siue perpetuus idem sacramentum ecclesie de Caresbroc faciet Capellanus quoque de Sorewelle et omnes parochiani eiusdem capelle quos rationabilis causa non excusauerit debent et ex debito tenentur ad ecclesiam de Caresbroc solempniter et processio nobiliter semel in anno conuenire annuatim in digniori festiuitate eiusdem ecclesie scilicet in Assumptione sancte Marie Et si in illa festiuitate propter eris intemperiem et manifestam tempestatem uenire non potuerint in festo Natiuitatis sancte Marie processionem suam facere et matricem suam ecclesiam de Caresbroc honorare debent Quod si nec tunc propter prefatam causam tempestatis uenire potuerint infra octo dies post Natiuitatem beate Marie proximos predicto modo prefatam ecclesiam uisitare debent Persona uero de Sorewelle percipiet omnes decimas de uilenagiis illius parochie et respondebit domino episcopo et eius offitialibus de omnibus epsicopalibus consuetudinibus Quod ut futuris temporibus firmiter et fideliter obseruetur predictus prior de Caresbroc parti scripti autentici que remanet penes sepedictum Walterum de Insula sigillum suum apposuit Walterus uero parti scripti autentici que remanet penes sepedictum priorem sigillum suum apposuit nos igitur predictam concordiam gratam et ratam seruantes In testimonium huius rei eam presenti scripto et sigilli nostri appositione roborauimus Hiis testibus []
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus [] Rog Winton archidiaconusname salutem Ad uniuersitatis uestre notitiam uolumus peruenire quod anno incarnationis dominice mccvdate uacante sede Winton per obitum bone memorie Godefridi episcopiname causa que mota fuit super patronatu capelle de Sorewell inter Willelmum de Gloz priorem de Caresbroc procuratoremname in tota causa per abbatemname et conuentum Lirensesname constitutum per literas eorundem nobis directas quas inspeximus et Walterum de Insulaname partibus coram nobis in capitulo Insule constitutis tali fine concordie quieuit Priorname predictus pro bono pacis et concordie recognouit donationem prefate capelle de Sorewelle ad ipsum Walterumname tamquam ad patronum pertinere saluo ecclesie de Caresbroc iure parochiali et salua annua pensione uiginti solidorum salua quoque decima omnium decimandorum de dominico Rob de Sorewellename salua etiam decima bladi de dominico de Wolwartone et decima bladi cum dimidietate minutarum decimarum de dominico comitis de Atherefeld Capellaname uero de Sorewelle debet soluere predicte ecclesie de Caresbroc denarios sancti Petri scilicet xiinumeral denarios et sinodalia scilicet viinumeral denarios et de omnibus parochianis de Sorewelle post legata terrenis dominis facta habebit ecclesia de Caresbroc primum legatum et primam missam in die sepulture eorum Corpora quoque omnium parochianorum de Sorewelle in cimiterio de Caresbroc habebunt sepulturam Persona quoque capelle de Sorwelle sacramentum prestabit ecclesie de Caresbroc de fidelitate eidem ecclesie obseruanda Sacerdos etiam in capella eadem ministraturus siue sit annuus siue perpetuus idem sacramentum ecclesie de Caresbroc faciet Capellanus quoque de Sorewelle et omnes parochiani eiusdem capelle quos rationabilis causa non excusauerit debent et ex debito tenentur ad ecclesiam de Caresbroc solempniter et processio nobiliter semel in anno conuenire annuatim in digniori festiuitate eiusdem ecclesie scilicet in Assumptione sancte Marie Et si in illa festiuitate propter eris intemperiem et manifestam tempestatem uenire non potuerint in festo Natiuitatis sancte Marie processionem suam facere et matricem suam ecclesiam de Caresbroc honorare debent Quod si nec tunc propter prefatam causam tempestatis uenire potuerint infra octo dies post Natiuitatem beate Marie proximos predicto modo prefatam ecclesiam uisitare debent Persona uero de Sorewelle percipiet omnes decimas de uilenagiis illius parochie et respondebit domino episcopo et eius offitialibus de omnibus epsicopalibus consuetudinibus Quod ut futuris temporibus firmiter et fideliter obseruetur predictus prior de Caresbrocname parti scripti autentici que remanet penes sepedictum Walterum de Insulaname sigillum suum apposuit Walterusname uero parti scripti autentici que remanet penes sepedictum prioremname sigillum suum apposuit nos igitur predictam concordiam gratam et ratam seruantes In testimonium huius rei eam presenti scripto et sigilli nostri appositione roborauimus Hiis testibus []