Charter Document - 00120170

Charter Document - 00120170


Charter Number: 00120170
Cartulary Title: The Cartulary of Carisbrooke Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab incarnatione domini mccxl primo facta est hec conuentio inter Willelmum priorem de Karesbroc ex una parte et Nigellum de Bokeland ex altera quod dictus Nigellus et heredes sui et sui assignati nullo modo uel nulla hora possunt nec debent retinere aquam in stanno molendini sui apud Estebroc ad nocumentum uel ad grauamen molendini dicti prioris de Karesbroc nec successorum suorum siti in parte occidentali domus Wydonis de Scalaria Nec dictus prior nec successores sui stagnum dicti Nigelli possunt nec debellare uel deteriorare quam diu dictus Nigellus et heredes sui et sui assignati omnia premissa fideliter obseruauerint Hanc autem conuentionem firmiter fideliterque tenend in perpetuum dictus prior de Karesbroc pro se et suis successoribus et prefatus Nigellus pro se et heredibus suis et suis assignatis affidauerunt Et scriptis inter se compositis sigilla sua mutuo apposuerunt Hiis testibus Rad et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Anno ab incarnatione domini mccxl primodate facta est hec conuentio inter Willelmum priorem de Karesbrocname ex una parte et Nigellum de Bokelandname ex altera quod dictus Nigellusname et heredes sui et sui assignati nullo modo uel nulla hora possunt nec debent retinere aquam in stanno molendini sui apud Estebroc ad nocumentum uel ad grauamen molendini dicti prioris de Karesbrocname nec successorum suorum siti in parte occidentali domus Wydonis de Scalaria Nec dictus priorname nec successores sui stagnum dicti Nigelliname possunt nec debellare uel deteriorare quam diu dictus Nigellusname et heredes sui et sui assignati omnia premissa fideliter obseruauerint Hanc autem conuentionem firmiter fideliterque tenend in perpetuum dictus prior de Karesbrocname pro se et suis successoribus et prefatus Nigellusname pro se et heredibus suis et suis assignatis affidauerunt Et scriptis inter se compositis sigilla sua mutuo apposuerunt Hiis testibus Radname et aliis