Charter Document - 00100656
Charter Number: | 00100656 |
---|---|
Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Iohannis comitis Morit[onii] apud Merleberg[am] proximo die ante festum sancti Georgii anno regni regis Ricardi tertio coram Stephano Ridell[] eiusdem comitis cancellario Willelmo comite Sar[esburie] Hamone de Valom[] Willelmo de Monteacut[o] Ricardo Flandr[ensi] Rad[ulfo] Morin[] Thoma filio Willelmi Alardo filio Willelmi et aliis baronibus et fidelibus domini comitis tunc ibi presentibus inter Willelmum Hese monachum positum loco abbatis Rading[ensis] ad lucrandum et perdendum et Adam Ostritiarium de uno mesuagio in Merleberg[a] quod fuit Herberti filii Fulcherii unde placitum fuit inter eos in curia domini comitis Scilicet quod idem Adam recognovit ipsis monachis Rading[ensibus] ius suum de predicto mesuagio et monachi concesserunt ipsi Ade predictum mesuagium tenend ipsi et heredibus suis de monasterio Rading[ensi] per servitium ii solidorum per annum ipsi monasterio pro omni servitio reddendorum salvo debito servitio domini comitis inde Et monachi Rading[enses] habebunt hostelagium suum in predicto mesuagio cum Merleberg[am][] venerint
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Iohannis comitis Morit[onii]name apud Merleberg[am]location proximo die ante festum sancti Georgii anno regni regis Ricardi tertiodate coram Stephano Ridellname[] eiusdem comitis cancellarioname Willelmo comite Sar[esburie]name Hamone de Valomname[] Willelmo de Monteacut[o]name Ricardo Flandr[ensi]name Rad[ulfo] Morinname[] Thoma filio Willelminame Alardo filio Willelminame et aliis baronibus et fidelibus domini comitis tunc ibi presentibus inter Willelmum Hese monachumname positum loco abbatis Rading[ensis]name ad lucrandum et perdendum et Adam Ostritiariumname de uno mesuagio in Merleberg[a] quod fuit Herberti filii Fulcheriiname unde placitum fuit inter eos in curia domini comitisname Scilicet quod idem Adamname recognovit ipsis monachis Rading[ensibus]name ius suum de predicto mesuagio et monachiname concesserunt ipsi Adename predictum mesuagium tenend ipsi et heredibus suis de monasterio Rading[ensi]name per servitium ii solidorumnumeral per annum ipsi monasterioname pro omni servitio reddendorum salvo debito servitio domini comitisname inde Et monachi Rading[enses]name habebunt hostelagium suum in predicto mesuagio cum Merleberg[am][] venerint