Charter Document - 00100259
| Charter Number: | 00100259 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1201 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Martini in tres septimanas anno regni regis Iohannis tertio coram G[aufredo] filio Petri Symone de Pateshull[e] Iohanne de Gestling[e] Godefr[ido] de Insul[a] Waltero de Creping[e] iustic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Phil[ippum] de Da[m]martin et Letiam uxorem suam petentes et Helyam abbatem de Rading[ia] tenentem per Gaufr[edum] de Norwic[ensis] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de servitio trium hydarum terre et dimidie cum pertinentiis in Libingeberg[a] unde placitum fuit inter eos in prefata curia et unde predicti Ph[ilippus] et Let[ia] exigebant xx denarios et obolum de servitio quos predictus abbas non cognovit se debere Scilicet quod predictus Ph[ilippus] et Let[ia] quiet[um] clamaverunt pro se et heredibus suis predicto abbati totam demanda quam habuerunt in dicto servitio xx denariorum et oboli in perpetuum Et idem Ph[ilippus] et Let[ia] concesserunt predicto abbati et successoribus eius totam predictam terram cum pertinentiis tenenda de se et heredibus ipsius Let[ie] in perpetuum per servicum dimidie marce argenti per annum de firma et iiii solidorum et iii denariorum et i oboli pro warda castelli de Rovecestr[ia] pro omni servitio salvo forinseco servitio reddende ad festum sancti Michaelis ad Chelesfeld Et pro hac concessione fine et concordia predictus abbas dedit predictis Ph[ilippo] et Let[ie] xx solidos sterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium]location a die sancti Martini in tres septimanas anno regni regis Iohannis tertiodate coram G[aufredo] filio Petriname Symone de Pateshull[e]name Iohanne de Gestling[e]name Godefr[ido] de Insul[a]name Waltero de Creping[e]name iustic[iariis]name et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Phil[ippum] de Da[m]martinname et Letiam uxoremname suam petentes et Helyam abbatem de Rading[ia]name tenentem per Gaufr[edum] de Norwic[ensis]name positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de servitio trium hydarum terre et dimidie cum pertinentiis in Libingeberg[a] unde placitum fuit inter eos in prefata curia et unde predicti Ph[ilippus]name et Let[ia]name exigebant xx denarios et obolumnumeral de servitio quos predictus abbasname non cognovit se debere Scilicet quod predictus Ph[ilippus]name et Let[ia]name quiet[um] clamaverunt pro se et heredibus suis predicto abbatiname totam demanda quam habuerunt in dicto servitio xx denariorum et obolinumeral in perpetuum Et idem Ph[ilippus]name et Let[ia]name concesserunt predicto abbatiname et successoribus eius totam predictam terram cum pertinentiis tenenda de se et heredibus ipsius Let[ie]name in perpetuum per servicum dimidie marce argenti per annum de firma et iiii solidorumnumeral et iii denariorum et i obolinumeral pro warda castelli de Rovecestr[ia] pro omni servitio salvo forinseco servitio reddende ad festum sancti Michaelis ad Chelesfeld Et pro hac concessione fine et concordia predictus abbasname dedit predictis Ph[ilippo]name et Let[ie]name xx solidosnumeral sterlingorum
