Charter Document - 00100230
Charter Number: | 00100230 |
---|---|
Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili in Christo patri domino J[ohanni] dei gratia archiepiscopo Dublinensi et discreto viro magistro Ardicioni primicerio Mediolan[] domini pape capellano collectoribus decime terre sancte in regno Anglie a sede apostolica deputatis r[obertus] dei gratia abbas A prior A supprior J precentor J sacrista J[ohannes] camerarius J cellarius R infirmarius V coquinarius ordinis sancti Benedicti de Rading[] et eiusdem loci conventus salutem cum omni reverencia et honore Tenore presencium vobis significamus et de plano confitemur nos habere et penes nos et monasterium nostrum esse in deposito trecentas et septuaginta libras octodecim solidos et undecim denarios sterlingorum de bona et legali pecunia de denariis decime que pecunia fuit penes nos deposita pro magna parte per venerabilem patrem dominum G[erardum] episcopum Virdunen[sem] et vos fratrem johannem nunc archiepiscopum Dublin[ensem] residuum autem nunc per vos archiepiscopum Dublin[ensem] de consensu magistri Ardicionis socii vestri in deposito recepimus ita quod quinquaginta libras summe predicte sunt de primo termino sex annorum scilicet in festo Natalis domini quas preveniendo solvimus causa maioris securitatis Ad totalem igitur predicti depositi custodiam nos voluntarie obtulimus et fideliter promittimus nos ipsum depositum vobis vel alteri vestrum integre et sine difficultate cum omnibus expensis et dampnis restituros et soluturos Et pro ipso deposito custodiendo et solvendo subimus omne periculum et casum incendii ruine violencie furti rapine et quemcumque alium casum et eventum qui aliquo modo evenire possent et renunciamus excepcioni non recepti depositi sive non recepte pecunie et omni alii excepcioni et defensioni condicioni sine causa et dolo et omni auxilio iuris et consuetudinis quo aliquo modo vel ingenio contra predicta vel aliquod predictorum venire possemus Que omnia et singula etiam per fidem nostram inviolabiliter et efficaciter obligando omnia bona nostra pignori promittimus nos penitus observare et adimplere quandocumque per vos vel alterum vestrum vel aliquem certum nuncium sedis apostolice ad hoc [deputatum] nos vel etiam aliquis nostrum fuerimus requisiti ita quod de requisicione credatur vestre vel alterius vestrum simplici assercioni sine aliquo onere probacionis Et insuper ne notabilis difficultas aut dilacio accidat solucionis aut restitucionis dicti depositi quedam vasa aurea et quosdam libros preciosos separatim posuimus pro pignore sub custodia prioris sacriste et domini Thome de Sireburn[] auctoritate et ordinacione vestra domine archiepiscope prefate sub singno vestro ac sera cuius clavem penes vos habetis videlicet unam capsulam auream lapidibus preciosis ornatam quam contulit rex Johannes nostro monasterio ad reponendum capud sancti Philippi apostoli et unum calicem aureum et tres Biblias duas in duobus voluminibus et terciam in tribus ita quod si necesse fuerit liceat vobis vel alteri vestrum seu cuicumque sedis apostolice nuncio ad hoc deputato dictos libros et vasa pretacta apud mercatores vel alios pro summa premissi depositi inpignorare et prenominati prior et alii duo monachi vel unus illorum si alii absentes fuerint ea sine mora et absque aliquo impedimento per nos vel per alios inferendo teneantur liberare Et nichilominus supponimus nos censure ecclesiastice quam vobis liceat in nos exercere si in aliquo premissorum deficere nos contingat In cuius rei testimonium et fidem huius obligacionis et promissionis presentes litteras fieri fecimus et eas duobus sigillis scilicet abbatis nostri et communi sigillo conventus fecimus sigillari Dat[] in capitulo nostro Rading[] vi idus Decembris anno domini mcc septuagesimo nono Hiis testibus domino Anselmo Gubiu[n] canonico Dublin[] magistro Stephano de Godon[] rectore de E[]achel[] domino Willelmo de Let canonico de Penbrit Galfr[edo] de Prisa clerico fratre Waltero de Cantebrigia ordinis predicatorum
Markups
Names Markup:
Venerabili in Christo patri domino J[ohanni]name dei gratia archiepiscopo Dublinensiname et discreto viro magistro Ardicioni primicerio Mediolan[] domini pape capellanoname collectoribus decime terre sancte in regno Anglie a sede apostolica deputatis r[obertus]name dei gratia abbasname A priorname A suppriorname J precentorname J sacristaname J[ohannes] camerariusname J cellariusname R infirmariusname V coquinarius ordinis sancti Benedicti de Radingname[] et eiusdem loci conventus salutem cum omni reverencia et honore Tenore presencium vobis significamus et de plano confitemur nos habere et penes nos et monasterium nostrum esse in deposito trecentas et septuaginta libras octodecim solidos et undecim denarios sterlingorum de bona et legali pecunia de denariis decime que pecunia fuit penes nos deposita pro magna parte per venerabilem patrem dominum G[erardum] episcopum Virdunen[sem]name et vos fratrem johannemname nunc archiepiscopum Dublin[ensem]name residuum autem nunc per vos archiepiscopum Dublin[ensem]name de consensu magistri Ardicionisname socii vestri in deposito recepimus ita quod quinquaginta libras summe predicte sunt de primo termino sex annorum scilicet in festo Natalis domini quas preveniendo solvimus causa maioris securitatis Ad totalem igitur predicti depositi custodiam nos voluntarie obtulimus et fideliter promittimus nos ipsum depositum vobis vel alteri vestrum integre et sine difficultate cum omnibus expensis et dampnis restituros et soluturos Et pro ipso deposito custodiendo et solvendo subimus omne periculum et casum incendii ruine violencie furti rapine et quemcumque alium casum et eventum qui aliquo modo evenire possent et renunciamus excepcioni non recepti depositi sive non recepte pecunie et omni alii excepcioni et defensioni condicioni sine causa et dolo et omni auxilio iuris et consuetudinis quo aliquo modo vel ingenio contra predicta vel aliquod predictorum venire possemus Que omnia et singula etiam per fidem nostram inviolabiliter et efficaciter obligando omnia bona nostra pignori promittimus nos penitus observare et adimplere quandocumque per vos vel alterum vestrum vel aliquem certum nuncium sedis apostolice ad hoc [deputatum] nos vel etiam aliquis nostrum fuerimus requisiti ita quod de requisicione credatur vestre vel alterius vestrum simplici assercioni sine aliquo onere probacionis Et insuper ne notabilis difficultas aut dilacio accidat solucionis aut restitucionis dicti depositi quedam vasa aurea et quosdam libros preciosos separatim posuimus pro pignore sub custodia prioris sacriste et domini Thome de Sireburnname[] auctoritate et ordinacione vestra domine archiepiscope prefate sub singno vestro ac sera cuius clavem penes vos habetis videlicet unam capsulam auream lapidibus preciosis ornatam quam contulit rex Johannesname nostro monasterio ad reponendum capud sancti Philippi apostoli et unum calicem aureum et tres Biblias duas in duobus voluminibus et terciam in tribus ita quod si necesse fuerit liceat vobis vel alteri vestrum seu cuicumque sedis apostolice nuncio ad hoc deputato dictos libros et vasa pretacta apud mercatores vel alios pro summa premissi depositi inpignorare et prenominati prior et alii duo monachi vel unus illorum si alii absentes fuerint ea sine mora et absque aliquo impedimento per nos vel per alios inferendo teneantur liberare Et nichilominus supponimus nos censure ecclesiastice quam vobis liceat in nos exercere si in aliquo premissorum deficere nos contingat In cuius rei testimonium et fidem huius obligacionis et promissionis presentes litteras fieri fecimus et eas duobus sigillis scilicet abbatis nostri et communi sigillo conventus fecimus sigillari Dat[] in capitulo nostro Radinglocation[] vi idus Decembris anno domini mcc septuagesimo nonodate Hiis testibus domino Anselmo Gubiu[n] canonico Dublinname[] magistro Stephano de Godon[] rectore de E[]achelname[] domino Willelmo de Let canonico de Penbritname Galfr[edo] de Prisa clericoname fratre Waltero de Cantebrigia ordinis predicatorumname