Charter Document - 00100205

Charter Document - 00100205


Charter Number: 00100205
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f71r)

Charter:

Hubertus dei gratia Sar[esburiensis] episcopus omnibus Christi fidelibus per episcopatum Sar[esburiensem] constitutis salutem in domino Quotiens que iusta sunt postulamur moras ad concedendum facere nolumus ne differre bona desideria que magis facienda sunt videamur Quamobrem dilectorum ac religiosorum filiorum nostrorum monachorum de Rading[ia] precibus annuentes ecclesias de Tacheam et de Burghildebyri cum omnibus pertinentiis suis cum eas vacare contigerit in usus pauperum hospitalis ante portam abbatie de Rading[ia] leprosorum in villa languentium peregrinorum et aliorum Christi pauperum in perpetuum eis concedimus et presentis carte nostre munimine confirmamus salva tamen sufficienti sustentatione vicariorum in predictis ecclesiis servientium Et ut hec concessio nostra rata et inconcussa perseveret in posterum eam sigilli nostri appositione roboramus Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre confirmationis cartam sciens infregerit aut contra eam temere venire presumpserit secundo tertiove commonita si non congrue emendaverit iram et maledictionem dei incurrat Cunctis autem supradictorum pauperum Christi iura servantibus et eis bona facientibus sit pax et gratia domini nostri Iesu Christi hic et in eternum Amen

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hubertusname dei gratia Sar[esburiensis] episcopusname omnibus Christi fidelibus per episcopatum Sar[esburiensem] constitutis salutem in domino Quotiens que iusta sunt postulamur moras ad concedendum facere nolumus ne differre bona desideria que magis facienda sunt videamur Quamobrem dilectorum ac religiosorum filiorum nostrorum monachorum de Rading[ia]name precibus annuentes ecclesias de Tacheam et de Burghildebyri cum omnibus pertinentiis suis cum eas vacare contigerit in usus pauperum hospitalis ante portam abbatie de Rading[ia] leprosorum in villa languentium peregrinorum et aliorum Christi pauperum in perpetuum eis concedimus et presentis carte nostre munimine confirmamus salva tamen sufficienti sustentatione vicariorum in predictis ecclesiis servientium Et ut hec concessio nostra rata et inconcussa perseveret in posterum eam sigilli nostri appositione roboramus Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre confirmationis cartam sciens infregerit aut contra eam temere venire presumpserit secundo tertiove commonita si non congrue emendaverit iram et maledictionem dei incurrat Cunctis autem supradictorum pauperum Christi iura servantibus et eis bona facientibus sit pax et gratia domini nostri Iesu Christi hic et in eternum Amen