Charter Document - 00090134

Charter Document - 00090134


Charter Number: 00090134
Cartulary Title: Stoke-by-Clare Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1239
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Eadmundus Dei gracia archiepiscopus Cantuariensis tocius Anglie primas dilectis in Christo filiis priori et sacriste de Suwerk[] salutem graciam et benediccionem Querelam prioris et conventus de Stokes recepimus continentem quod dilectus in Christo filius magister a[lanus] archidiaconus Subir[ie] quasdam decimas in villa de Cavenedis ad ecclesiam suam de iure spectantes licet coram eo de iure suo plene docuissent dictas decimas contra iusticiam in casu a iure non concesso sequestravit unde se sencientes indebite pregravari nostram audienciam appellarunt Quocirca discrecioni vestre mandamus quatinus vocatis qui fuerint evocandi de dicta appellacione legitime cognoscentes si inveneritis ita esse causam audiatis et quod canonicum fuerit statuatis facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Datum apud Lamhee xiii kal Februarii pontificatus nostri anno quinto

Source (click image below to view full size)

Markups

Diplomatics Markup:









Eadmundus Dei gracia archiepiscopus Cantuariensis tocius Anglie primas dilectis in Christo filiis priori et sacriste de Suwerkintitulatio-salutatio particulars[] salutem graciam et benediccionemintitulatio-salutatio standard Querelam prioris et conventus de Stokes recepimus continentem quod dilectus in Christo filius magister a[lanus] archidiaconus Subir[ie] quasdam decimas in villa de Cavenedis ad ecclesiam suam de iure spectantes licet coram eo de iure suo plene docuissent dictas decimas contra iusticiam in casu a iure non concesso sequestravit unde se sencientes indebite pregravari nostram audienciam appellaruntnarration Quocirca discrecioni vestre mandamuswords of disposition standard quatinus vocatis qui fuerint evocandi de dicta appellacione legitime cognoscentes si inveneritis ita esse causam audiatis et quod canonicum fuerit statuatis facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observariobject of conveyance particulars Datum apuddate clause standard Lamheedate clause particulars xiiidate clause particulars kaldate clause standard Februariidate clause particulars pontificatus nostri annodate clause standard quintodate clause particulars

Names Markup:





Eadmundus Dei gracia archiepiscopus Cantuariensis tocius Anglie primasname dilectis in Christo filiis prioriname et sacriste de Suwerkname[] salutem graciam et benediccionem Querelam priorisname et conventus de Stokesname recepimus continentem quod dilectus in Christo filius magister a[lanus] archidiaconus Subir[ie]name quasdam decimas in villa de Cavenedis ad ecclesiam suam de iure spectantes licet coram eo de iure suo plene docuissent dictas decimas contra iusticiam in casu a iure non concesso sequestravit unde se sencientes indebite pregravari nostram audienciam appellarunt Quocirca discrecioni vestre mandamus quatinus vocatis qui fuerint evocandi de dicta appellacione legitime cognoscentes si inveneritis ita esse causam audiatis et quod canonicum fuerit statuatis facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Datum apud Lamheelocation xiii kal Februarii pontificatus nostri anno quintodate