Charter Document - 00090116

Charter Document - 00090116


Charter Number: 00090116
Cartulary Title: Stoke-by-Clare Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus Ricardus divina miseracione Lundoniensis ecclesie minister salutem in Domino Que locis religiosis et ibidem devotum Deo famulantum exhibentibus collata sunt beneficia dignum est inperpetuum illesa conservari et ne aliquando qualibet machinancium calliditate valeant inmutari ea pontificali confirmari decet auctoritate Quocirca religionem dilectorum in Christo filiorum nostrorum monachorum de Stok[] et publice famam assertionis attendentes eis sex marcas argenti de ecclesia de Stamburn quam ad eos sicut carte quas super hoc habent testantur pertinere cognovimus singulis annis nomine pensionis percipiendas sicut ante ingressum nostrum perceperunt pontificali auctoritate confirmamus ita sane quod residuum a predictis sex marcis ad perpetuam vicariam eiusdem ecclesie cedet inperpetuum ad quam prefati monachi quociens eam vacare contigerit idoneum vicarium nobis et successoribus nostris presentabunt qui omnia onera episcopalia sustinebit Ut autem hec nostra confirmacio perpetuam firmitatem obtineat nos eam presenti carta sigillique nostri testimonio roboramus Hiis testibus Radulfo abbate Sancte Osithe Alardo archidiacono Lund[onie] Willelmo de Ely domini regis thesaurario magistro Rogero et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus Ricardus divina miseracione Lundoniensis ecclesie ministername salutem in Domino Que locis religiosis et ibidem devotum Deo famulantum exhibentibus collata sunt beneficia dignum est inperpetuum illesa conservari et ne aliquando qualibet machinancium calliditate valeant inmutari ea pontificali confirmari decet auctoritate Quocirca religionem dilectorum in Christo filiorum nostrorum monachorum de Stokname[] et publice famam assertionis attendentes eis sex marcas argenti de ecclesia de Stamburn quam ad eos sicut carte quas super hoc habent testantur pertinere cognovimus singulis annis nomine pensionis percipiendas sicut ante ingressum nostrum perceperunt pontificali auctoritate confirmamus ita sane quod residuum a predictis sex marcis ad perpetuam vicariam eiusdem ecclesie cedet inperpetuum ad quam prefati monachiname quociens eam vacare contigerit idoneum vicarium nobis et successoribus nostris presentabunt qui omnia onera episcopalia sustinebit Ut autem hec nostra confirmacio perpetuam firmitatem obtineat nos eam presenti carta sigillique nostri testimonio roboramus Hiis testibus Radulfo abbate Sancte Osithename Alardo archidiacono Lund[onie]name Willelmo de Ely domini regis thesaurarioname magistro Rogeroname et aliis