Charter Document - 00090113
Charter Number: | 00090113 |
---|---|
Cartulary Title: | Stoke-by-Clare Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Eustachius divina permissione Londoniensis ecclesie minister humilis salutem in Domino Venerabilium patrum et predecessorum nostrorum Gilberti Ricardi et Willelmi episcoporum Londoniensium vestigiis inherentes dilectis in Christo filiis priori et conventui de Stok[] beneficia subscripta auctoritate episcopali qua fungimur duximus confirmanda videlicet ecclesiam de Berdefeld Magna et ecclesiam de Taxtede cum omnibus ad easdem ecclesias pertinentibus salvis tamen in eisdem ecclesiis competentibus vicariis item sex marcas in ecclesia de Stamburn quatuor marcas in ecclesia de Topesfeld quatuor marcas in ecclesia de Foxerd duas marcas in ecclesia de Esse et unam marcam de vicaria ecclesie de Bumstede singulis annis percipiendas Decimas eciam et alias possessiones quas in episcopatu nostro iusto titulo adquisierunt sicut eas iuste et canonice possident eisdem eadem confirmamus auctoritate salvis tamen in omnibus iure et dignitate Londoniensis ecclesie In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Hiis testibus Philippo archidiacono Huntind[onie] magistris Reginaldo de Radenor W[illelmo] de Lichefeld et aliis Datum apud Stebenth[eiam] anno gracie mcc vicesimo septimo iiii non Maii
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Eustachius divina permissione Londoniensis ecclesie ministername humilis salutem in Domino Venerabilium patrum et predecessorum nostrorum Gilbertiname Ricardiname et Willelmi episcoporum Londoniensium vestigiisname inherentes dilectis in Christo filiis prioriname et conventui de Stokname[] beneficia subscripta auctoritate episcopali qua fungimur duximus confirmanda videlicet ecclesiam de Berdefeld Magna et ecclesiam de Taxtede cum omnibus ad easdem ecclesias pertinentibus salvis tamen in eisdem ecclesiis competentibus vicariis item sex marcas in ecclesia de Stamburn quatuor marcas in ecclesia de Topesfeld quatuor marcas in ecclesia de Foxerd duas marcas in ecclesia de Esse et unam marcam de vicaria ecclesie de Bumstede singulis annis percipiendas Decimas eciam et alias possessiones quas in episcopatu nostro iusto titulo adquisierunt sicut eas iuste et canonice possident eisdem eadem confirmamus auctoritate salvis tamen in omnibus iure et dignitate Londoniensis ecclesie In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Hiis testibus Philippo archidiacono Huntind[onie]name magistris Reginaldo de Radenorname W[illelmo] de Lichefeldname et aliis Datum apud Stebenth[eiam]location anno gracie mcc vicesimo septimo iiii non Maiidate