Charter Document - 00090112

Charter Document - 00090112


Charter Number: 00090112
Cartulary Title: Stoke-by-Clare Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1214
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus Dei gracia Londoniensis episcopus salutem in Domino sempiternam Universitati vestre notum esse volumus nos divine pietatis intuitu concessisse et presenti carta nostra confirmasse priori et monachis de Stokes ecclesiam Maioris Berdefeld cum omnibus pertinenciis in usus proprios habend et inperpetuum possidendam sicut bone memorie Ricardus predecessor noster quondam episcopus ipsis eandem concessit et sua carta confirmavit salva perpetua vicaria tamen Galfrido capellano et successoribus suis qui in eadem ecclesia pro tempore ministrabunt Percipiet autem vicarius in eadem ecclesia omnes proventus ecclesie exceptis garbis bladi et leguminis tocius parochie et exceptis decimis pannagii Omnes autem decime ex ortis provenientes ad vicarium pertinebunt Preterea prefatus conventus dabit annuatim prefato vicario bladum ad valenciam quinque marcarum inter festum Sancti Michaelis et festum Omnium Sanctorum scilicet viginti summas frumenti pro tribus marcis et frumentum bonum et pacabile debet esse et octo summas siliginis pro una marca et tresdecim summas avene pro una marcha vel quinque marchas si maluerit Habebit eciam vicarius decimam feni tocius ville et omnes decimas bladi et leguminis de dominico prioris pertinente ad ecclesiam de Berdefeld preterquam de orto et gardino et unam acram terre ad mesuagium sibi faciendum Idem vero vicarius omnia onera episcopalia ipsius ecclesie sustinebit Et ut hec nostra concessio perpetue firmitatis robut obtineat presens scriptum communi assensu capituli nostri sigilli nostri apposicione roboravimus Hiis testibus Alardo decano Gilberto archidiacono Petro thesaureo London[ie] et aliis Datum Lond[onie] anno Domini mccxiiii xiiii kal Octobris pontificatus nostri anno xvi

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus Dei gracia Londoniensis episcopusname salutem in Domino sempiternam Universitati vestre notum esse volumus nos divine pietatis intuitu concessisse et presenti carta nostra confirmasse prioriname et monachis de Stokesname ecclesiam Maioris Berdefeld cum omnibus pertinenciis in usus proprios habend et inperpetuum possidendam sicut bone memorie Ricardus predecessor noster quondam episcopusname ipsis eandem concessit et sua carta confirmavit salva perpetua vicaria tamen Galfrido capellanoname et successoribus suis qui in eadem ecclesia pro tempore ministrabunt Percipiet autem vicarius in eadem ecclesia omnes proventus ecclesie exceptis garbis bladi et leguminis tocius parochie et exceptis decimis pannagii Omnes autem decime ex ortis provenientes ad vicarium pertinebunt Preterea prefatus conventusname dabit annuatim prefato vicario bladum ad valenciam quinque marcarum inter festum Sancti Michaelis et festum Omnium Sanctorum scilicet viginti summas frumenti pro tribus marcis et frumentum bonum et pacabile debet esse et octo summas siliginis pro una marca et tresdecim summas avene pro una marcha vel quinque marchas si maluerit Habebit eciam vicarius decimam feni tocius ville et omnes decimas bladi et leguminis de dominico priorisname pertinente ad ecclesiam de Berdefeld preterquam de orto et gardino et unam acramnumeral terre ad mesuagium sibi faciendum Idem vero vicarius omnia onera episcopalia ipsius ecclesie sustinebit Et ut hec nostra concessio perpetue firmitatis robut obtineat presens scriptum communi assensu capituli nostri sigilli nostri apposicione roboravimus Hiis testibus Alardo decanoname Gilberto archidiacononame Petro thesaureo London[ie]name et aliis Datum Lond[onie]location anno Domini mccxiiii xiiii kal Octobris pontificatus nostri anno xvidate