Charter Document - 00090080
Charter Number: | 00090080 |
---|---|
Cartulary Title: | Stoke-by-Clare Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus Dei gracia episcopus Norwicensis salutem in Domino Cura pastoralis nos admonet et racio postulat equitatis religiosarum personarum peticiones que racioni non dissonant propicius exaudire Cum igitur dilecti filii prior et monachi de Stok[] nobis humiliter supplicaverint et devote quatinus capellam Beate Marie de Buris cum quibusdam terris redditibus ac bonis aliis ipsi capelle assignatis sibi in proprios usus confirmare caritatis intuitu dignaremur nos eorum piis precibus inclinati ipsam capellam de Buris cum viginti acris terre de dono Willelmi de Blawen[] et aliis decem acris terre cum redditu decem solidorum simul cum omnibus bonis eidem capelle caritative collatis sicut ea canonice sunt adepti necnon [] bona que in posterum iustis modis dante Domino poterunt adipisci ad divini cultus ampliacionem et obsequii ipsius gloriose virginis sustentacionem perpetuam in eadem ipsis priori et monachis et ecclesie sue auctoritate pontificali duximus confirmanda In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Datum per manum magistri Rogeri Pincerne archidiaconi Suffolch[] apud Hoxn[] xii kal Novembris pontificatus nostri anno quinto
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus Dei gracia episcopus Norwicensisname salutem in Domino Cura pastoralis nos admonet et racio postulat equitatis religiosarum personarum peticiones que racioni non dissonant propicius exaudire Cum igitur dilecti filii priorname et monachi de Stokname[] nobis humiliter supplicaverint et devote quatinus capellam Beate Marie de Buris cum quibusdam terris redditibus ac bonis aliis ipsi capelle assignatis sibi in proprios usus confirmare caritatis intuitu dignaremur nos eorum piis precibus inclinati ipsam capellam de Buris cum viginti acris terre de dono Willelmi de Blawenname[] et aliis decem acris terre cum redditu decem solidorum simul cum omnibus bonis eidem capelle caritative collatis sicut ea canonice sunt adepti necnon [] bona que in posterum iustis modis dante Domino poterunt adipisci ad divini cultus ampliacionem et obsequii ipsius gloriose virginis sustentacionem perpetuam in eadem ipsis prioriname et monachisname et ecclesie sue auctoritate pontificali duximus confirmanda In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Datum per manum magistri Rogeri Pincerne archidiaconi Suffolchname[] apud Hoxnlocation[] xii kal Novembris pontificatus nostri anno quintodate