Charter Document - 00090075
| Charter Number: | 00090075 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Stoke-by-Clare Cartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Appropriation, Grant |
| Date: | 1254 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes literas inspecturis Walterus miseracione divina Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Ut religiosi viri domus Sancti Iohannis Baptiste de Stok nostre dioecesis quiecius et devocius Domino famulentur et hospitalitatis gracia abundancius caritative petentibus impendatur nos ecclesiam de Caveham nobis lege dioecesana subiectam in qua ipsi optinent patronatum taliter eorum propriis usibus duximus concedendam [ita] quod iidem perpetuo percipiant omnes decimas garbarum tocius parochie dicte et mansum habeant cum edificiis ecclesie memorate omnibus aliis decimis et proventibus rectori qui ecclesiam predictam pro tempore gubernabit retentis qui per nos et nostros successores ibidem ordinabitur successive ita tamen quod prefati viri religiosi ipsum a nobis et successoribus nostris nominatum presentabunt Rector vero omnia onera dicte ecclesie debita et consueta sustinebit In cuius rei testimonium presentibus literis sigillum nostrum fecimus apponi Datum apud Gypeswycum sexto decimo kalendas Januarii anno gracie MCC quinquagesimo quarto
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus presentes literas inspecturis Walterus miseracione divina Norwicensis episcopusname salutem in Domino sempiternam Ut religiosi viri domus Sancti Iohannis Baptiste de Stokname nostre dioecesis quiecius et devocius Domino famulentur et hospitalitatis gracia abundancius caritative petentibus impendatur nos ecclesiam de Caveham nobis lege dioecesana subiectam in qua ipsi optinent patronatum taliter eorum propriis usibus duximus concedendam [ita] quod iidem perpetuo percipiant omnes decimas garbarum tocius parochie dicte et mansum habeant cum edificiis ecclesie memorate omnibus aliis decimis et proventibus rectori qui ecclesiam predictam pro tempore gubernabit retentis qui per nos et nostros successores ibidem ordinabitur successive ita tamen quod prefati viri religiosiname ipsum a nobis et successoribus nostris nominatum presentabunt Rector vero omnia onera dicte ecclesie debita et consueta sustinebit In cuius rei testimonium presentibus literis sigillum nostrum fecimus apponi Datum apud Gypeswycumlocation sexto decimo kalendas Januarii anno gracie MCC quinquagesimo quartodate
