Charter Document - 00090019

Charter Document - 00090019


Charter Number: 00090019
Cartulary Title: Stoke-by-Clare Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1219
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sanctum Eadmundum die martis proxima post octabas Sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tercio coram Galfrido de Boklande Faukes de Breaute Radulfo Gernun Waltero de Verdun Iordano de Saukevill[] Simone de Insula Ricardo de Seyng[] Iohanne de Wurthestede iusticiariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter magistrum Ranulfum personam ecclesie de Hunden[] et Hugonem de Gardin[] et Rogerum de Gardin[] et Willelmum Pollard[] et Reginaldum le Granger et Thurstanum de Huneden[] de septuaginta et quatuor acris terre cum pertinenciis in Huneden[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Hugo Rogerus Willelmus Reginaldus et Thurstanus recognoverunt totum mesuagium cum pomeriis sicut Iohannes filius Ailwardi persona eiusdem ecclesie tenuit et sicut tempore ipsius limitatum fuit et preterea recognoverunt viginti acras terre de predicta terra propinquiores prefato mesuagio et medietatem tocius prati quod dictus Iohannes tenuit que iacet propinquior mesuagio predicto esse ius prefate ecclesie Et pro hac recognicione fine et concordia idem magister Ranulfus remisit et quietum clamavit pro se inperpetuum ipsis Hugoni Rogero Willelmo Reginaldo et Thurstano et heredibus eorum inperpetuum totum ius et clameum quod habuit in residuo tocius prefate terre cum pertinenciis nomine prefate ecclesie

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sanctum Eadmundumlocation die martis proxima post octabas Sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis terciodate coram Galfrido de Boklandename Faukes de Breautename Radulfo Gernunname Waltero de Verdunname Iordano de Saukevillname[] Simone de Insulaname Ricardo de Seyngname[] Iohanne de Wurthestede iusticiariisname itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter magistrum Ranulfum personam ecclesie de Hundenname[] et Hugonem de Gardinname[] et Rogerum de Gardinname[] et Willelmum Pollardname[] et Reginaldum le Grangername et Thurstanum de Hunedenname[] de septuaginta et quatuor acris terre cum pertinenciis in Huneden[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Hugoname Rogerusname Willelmusname Reginaldusname et Thurstanusname recognoverunt totum mesuagium cum pomeriis sicut Iohannes filius Ailwardi personaname eiusdem ecclesie tenuit et sicut tempore ipsius limitatum fuit et preterea recognoverunt viginti acras terre de predicta terra propinquiores prefato mesuagio et medietatem tocius prati quod dictus Iohannesname tenuit que iacet propinquior mesuagio predicto esse ius prefate ecclesie Et pro hac recognicione fine et concordia idem magister Ranulfusname remisit et quietum clamavit pro se inperpetuum ipsis Hugoniname Rogeroname Willelmoname Reginaldoname et Thurstanoname et heredibus eorum inperpetuum totum ius et clameum quod habuit in residuo tocius prefate terre cum pertinenciis nomine prefate ecclesie