Charter Document - 00090017

Charter Document - 00090017


Charter Number: 00090017
Cartulary Title: Stoke-by-Clare Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Sancti Yllarii in xv dies anno regni regis Iohannis iiii coram Galfrido filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Eustachio de Facunberg[] Iohanne de Gestling Osberto filio Hervi Godefrido de Insula Waltero de Creping[] iusticiariis et aliis baronibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Walterum filium Humfridi petentem et Hugonem priorem de Stokes tenentem de advocacione ecclesie de Foxherde unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus prior recognovit advocacionem predicte ecclesie cum pertinenciis esse ius ipsius Walteri et eam remisit et quietam clamavit predicto Waltero et heredibus suis de se et successoribus suis inperpetuum salvis quatuor marcis ecclesie de Stokes quos clericus cui predictus Walterus vel heredes sui ecclesiam illam concesserint annuatim priori et monachis ecclesie de Stokes et eorum successoribus persolvet ad duos terminos anni scilicet ad Pascha ii marcas et ad festum Sancti Michaelis ii marcas Et sciendum quod clericus ille cui idem Walterus vel heredes sui ecclesiam illam concesserint faciet fidelitatem predicto priori et monachis ecclesie de Stokes et eorum successoribus de predictis iiii marcis reddendis Et hec concordia facta fuit concessu et voluntate Willelmi episcopi Londoniensis et eo presente et predictum beneficium iiii marcarum concedente

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation a die Sancti Yllarii in xv dies anno regni regis Iohannis iiiidate coram Galfrido filio Petriname Ricardo de Herierdname Simone de Pateshillname[] Eustachio de Facunbergname[] Iohanne de Gestlingname Osberto filio Herviname Godefrido de Insulaname Waltero de Creping[] iusticiariisname et aliis baronibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Walterum filium Humfridiname petentem et Hugonem priorem de Stokesname tenentem de advocacione ecclesie de Foxherde unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus priorname recognovit advocacionem predicte ecclesie cum pertinenciis esse ius ipsius Walteriname et eam remisit et quietam clamavit predicto Walteroname et heredibus suis de se et successoribus suis inperpetuum salvis quatuor marcis ecclesie de Stokes quos clericus cui predictus Walterusname vel heredes sui ecclesiam illam concesserint annuatim prioriname et monachis ecclesie de Stokesname et eorum successoribus persolvet ad duos terminos anni scilicet ad Pascha ii marcasnumeral et ad festum Sancti Michaelis ii marcasnumeral Et sciendum quod clericus ille cui idem Walterusname vel heredes sui ecclesiam illam concesserint faciet fidelitatem predicto prioriname et monachis ecclesie de Stokesname et eorum successoribus de predictis iiii marcisnumeral reddendis Et hec concordia facta fuit concessu et voluntate Willelmi episcopi Londoniensisname et eo presente et predictum beneficium iiii marcarumnumeral concedente