Charter Document - 00090015

Charter Document - 00090015


Charter Number: 00090015
Cartulary Title: Stoke-by-Clare Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1219
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sanctum Eadmundum die martis proximo post octabas Sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tercio coram Gaufrido de Boklande Faukes de Breaut[] Radulfo Gemun Waltero de Verdun Iordano de Saukevill[] Simone de Insula Ricardo de Seyng[] Iohanne de Wurthestede iusticiariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter priorem de Stok[] petentem et Robertum de la Hese deforciantem de advocacione ecclesie de Berton[] unde assisa ultime presentacionis summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod idem Robertus pro salute anime sue et antecessorum et successorum suorum remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis ipsi priori et successoribus suis inperpetuum totum ius quod habuit in prefata advocacione cum pertinenciis Et pro hac quieta clamancia fine et concordia idem prior et conventus eiusdem loci susceperunt eundem Robertum et omnes successores eius in omnia beneficia que fient in domo sua inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sanctum Eadmundumlocation die martis proximo post octabas Sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis terciodate coram Gaufrido de Boklandename Faukes de Breautname[] Radulfo Gemunname Waltero de Verdunname Iordano de Saukevillname[] Simone de Insulaname Ricardo de Seyngname[] Iohanne de Wurthestede iusticiariisname itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter priorem de Stokname[] petentem et Robertum de la Hesename deforciantem de advocacione ecclesie de Berton[] unde assisa ultime presentacionis summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod idem Robertusname pro salute anime sue et antecessorum et successorum suorum remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis ipsi prioriname et successoribus suis inperpetuum totum ius quod habuit in prefata advocacione cum pertinenciis Et pro hac quieta clamancia fine et concordia idem priorname et conventusname eiusdem loci susceperunt eundem Robertumname et omnes successores eius in omnia beneficia que fient in domo sua inperpetuum