Charter Document - 00090012
Charter Number: | 00090012 |
---|---|
Cartulary Title: | Stoke-by-Clare Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo quarto coram Rogero de Thurkelby Roberto de Brus Iohanne de Cobbeham et Alano de Wassand iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Gilbertum Pecche et Evam matrem eius querentes per Willelmum de Horsete positum loco ipsorum Gilberti et Eve ad lucrandum vel perdendum et Iohannem priorem de Stokes deforciantem de communa piscaria quam idem Gilbertus et Eva clamabant habere in aqua de Bridebrok et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus prior remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Stokes predictis Gilberto et Eve et heredibus ipsius Gilberti totum ius et clameum quod habuit in predicta piscaria inperpetuum salva predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte communa piscaria in predicta aqua in omnibus locis in eadem villa ubi terra comitis de Clara abuttat super predictam aquam Et pro hac remissione quietaclamacione fine et concordia idem Gilbertus et Eva dederunt predicto priori unum spervarium sorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation a die Pasche in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo quartodate coram Rogero de Thurkelbyname Roberto de Brusname Iohanne de Cobbehamname et Alano de Wassand iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Gilbertum Pecchename et Evam matremname eius querentes per Willelmum de Horsetename positum loco ipsorum Gilbertiname et Evename ad lucrandum vel perdendum et Iohannem priorem de Stokesname deforciantem de communa piscaria quam idem Gilbertusname et Evaname clamabant habere in aqua de Bridebrok et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus priorname remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Stokes predictis Gilbertoname et Evename et heredibus ipsius Gilberti totum ius et clameum quod habuit in predicta piscaria inperpetuum salva predicto prioriname et successoribus suis et ecclesie sue predicte communa piscaria in predicta aqua in omnibus locis in eadem villa ubi terra comitis de Clara abuttat super predictam aquam Et pro hac remissione quietaclamacione fine et concordia idem Gilbertusname et Evaname dederunt predicto prioriname unum spervarium sorum