Charter Document - 00090011

Charter Document - 00090011


Charter Number: 00090011
Cartulary Title: Stoke-by-Clare Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1247
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis trecesimo primo coram Henrico de Bathonia et Alano Delkadsand iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem priorem de Stokes querentem et Adam de Cremplesham et Clariciam uxorem eius inpedientem de quadraginta et sex acris terre et quatuor acris prati cum pertinenciis in Cremplesham unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Adam et Claricia recognoverunt predictam terram et pratum cum pertinenciis esse ius ipsius prioris et ecclesie sue de Stokes ut illa que idem prior et ecclesia sua predicta habent de dono predictorum Ade et Claricie habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio et exaccione inperpetuum Et predicti Adam et Claricia et heredes ipsius Claricie warantizabunt adquietabunt et defendent eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam terram et pratum cum pertinenciis sicut predictum est ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines inperpetuum Et idem prior recepit predictos Adam et Clariciam et heredes ipsius Claricie in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis trecesimo primodate coram Henrico de Bathonianame et Alano Delkadsand iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem priorem de Stokesname querentem et Adam de Crempleshamname et Clariciam uxoremname eius inpedientem de quadraginta et sex acris terre et quatuor acris prati cum pertinenciis in Cremplesham unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Adamname et Claricianame recognoverunt predictam terram et pratum cum pertinenciis esse ius ipsius priorisname et ecclesie sue de Stokes ut illa que idem priorname et ecclesia sua predicta habent de dono predictorum Adename et Clariciename habend et tenend eidem prioriname et successoribus suis et ecclesie sue predicte in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio et exaccione inperpetuum Et predicti Adamname et Claricianame et heredes ipsius Claricie warantizabunt adquietabunt et defendent eidem prioriname et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam terram et pratum cum pertinenciis sicut predictum est ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines inperpetuum Et idem priorname recepit predictos Adamname et Clariciamname et heredes ipsius Claricie in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum