Charter Document - 00090010
Charter Number: | 00090010 |
---|---|
Cartulary Title: | Stoke-by-Clare Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Chelmereford in octavis Sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo quarto coram Willelmo de Eboraco preposito Beverlaci Henrico de Bathonia Rogero de Thurkelby et Gilberto de Prestun[] iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum Guncelyn petentem et priorem de Stok[] tenentem de quindecim acris terre cum pertinenciis in Thopesfeld[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardus recognovit predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius prioris et ecclesie sue predicte habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie predicte de predicto Ricardo et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam inperpetuum reddendo inde per annum duodecim denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad festum Sancti Michaelis et alteram medietatem ad Pascha et ad scutagium domini regis quando evenerit quatuordecim denarios sive fuerit ad plus sive ad minus pro omni servicio et exaccione ad predictum Ricardum et heredes suos pertinente Et idem Ricardus et heredes sui warantizabunt eidem priori et successoribus suis et ecclesie predicte totam predictam terram cum pertinenciis per predictum servicium contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognicione warrantia fine et concordia idem prior dedit predicto Ricardo quatuor marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Chelmerefordlocation in octavis Sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo quartodate coram Willelmo de Eboraco preposito Beverlaciname Henrico de Bathonianame Rogero de Thurkelbyname et Gilberto de Prestun[] iusticiariisname itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum Guncelynname petentem et priorem de Stokname[] tenentem de quindecim acris terre cum pertinenciis in Thopesfeld[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardusname recognovit predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius priorisname et ecclesie sue predicte habend et tenend eidem prioriname et successoribus suis et ecclesie predicte de predicto Ricardoname et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam inperpetuum reddendo inde per annum duodecim denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad festum Sancti Michaelis et alteram medietatem ad Pascha et ad scutagium domini regis quando evenerit quatuordecim denarios sive fuerit ad plus sive ad minus pro omni servicio et exaccione ad predictum Ricardumname et heredes suos pertinente Et idem Ricardusname et heredes sui warantizabunt eidem prioriname et successoribus suis et ecclesie predicte totam predictam terram cum pertinenciis per predictum servicium contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognicione warrantia fine et concordia idem priorname dedit predicto Ricardoname quatuor marcas argenti