Charter Document - 00080010

Charter Document - 00080010


Charter Number: 00080010
Cartulary Title: The Cartulary of Leiston Abbey and Butley Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1193 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis Archiepiscopus totius Anglie Primas omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino Salutem Ad omnium notitiam volumus pervenire nos cartam confirmationis B[aldewini] bone memorie predecessoris nostri sub huius continentie forma inspexisse [] Nos igitur iam dicte ecclesie quieti et securitati in posterum providere volentes memorata sicut eidem ecclesie et canonicis in ea constitutis rationabiliter concessa sunt et collata auctoritate nostra confirmamus et sigilli nostri munimine corroboramus Testibus inscriptis Nos itaque dignum censentes et predicti domini Regis Ricardi et memorati predecessoris nostri Bal[dewini] factis in hac parte consentire et etiam securitati prenominatorum canonicorum de Leyston in quantum possumus providere confirmationem utriusque scilicet domini Regis et predecessoris nostri predictis canonicis super hiis que in carta domini Regis Ricardi quam inspeximus continentur factam sicut rationabiliter immo quia rationabiliter factam est ratam habemus et omnia prenominata predictis canonicis tamquam iuste eis collata sicut a predicto domino nostro Rege Ricardo et B[aldewino] predecessore nostro eis concessa et confirmata nos auctoritate nostra concedimus inperpetuum et confirmamus hanc confirmationem nostram tam presentis scripti serie et sigilli nostri appositione quam testium subscriptione munientes et roborantes Hiis testibus venerabili fratre nostro Gilberto Roffensi Episcopo Teobaldo Walteri Ricardo cancellario Ran[nulfo] Testra[n]u et []

Markups

Names Markup:



Hubertus dei gratia Cantuariensis Archiepiscopus totius Anglie Primas omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino Salutem Ad omnium notitiam volumus pervenire nos cartam confirmationis B[aldewini] bone memorie predecessoris nostri sub huius continentie forma inspexisse []embed Nos igitur iam dicte ecclesie quieti et securitati in posterum providere volentes memorata sicut eidem ecclesie et canonicis in ea constitutis rationabiliter concessa sunt et collata auctoritate nostra confirmamus et sigilli nostri munimine corroboramus Testibus inscriptis Nos itaque dignum censentes et predicti domini Regis Ricardi et memorati predecessoris nostri Bal[dewini] factis in hac parte consentire et etiam securitati prenominatorum canonicorum de Leyston in quantum possumus providere confirmationem utriusque scilicet domini Regis et predecessoris nostri predictis canonicis super hiis que in carta domini Regis Ricardi quam inspeximus continentur factam sicut rationabiliter immo quia rationabiliter factam est ratam habemus et omnia prenominata predictis canonicis tamquam iuste eis collata sicut a predicto domino nostro Rege Ricardo et B[aldewino] predecessore nostro eis concessa et confirmata nos auctoritate nostra concedimus inperpetuum et confirmamus hanc confirmationem nostram tam presentis scripti serie et sigilli nostri appositione quam testium subscriptione munientes et roborantes Hiis testibus venerabili fratre nostro Gilberto Roffensi Episcopo Teobaldo Walteri Ricardo cancellario Ran[nulfo] Testra[n]u et []