Charter Document - 00080007
Charter Number: | 00080007 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Leiston Abbey and Butley Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1193 - 1213 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Philippus dictus Abbas de Leeston et conventus eiusdem loci Salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos communi assensu et utilitate causa dei et intuitu pietatis concessisse et resignasse dilectis fratribus nostris scilicet Willelmo Priori de Buttele et conventui eiusdem loci concessionem quam Robertus Abbas de Leeston predecessor noster et conventus tunc temporis eis fecerunt videlicet quicquid iuris habuerunt in ecclesia de Cnodeshal cum omnibus terris et decimis et quibuscumque aliis rebus ad eam pertinentibus ubicumque fuerint sive in dominico nostro sive in cuiuscumque alterius ita integre et plenarie sicut eandem predictam ecclesiam prefati canonici plenius et integrius possederunt cum omnibus suis pertinentiis ante adventum nostrum in Leeston et in ipso etiam anno quo illuc advenimus Ne autem ista iuris nostri pretaxatis fratribus nostris canonicis de Buttele facta concessio quacumque occasione urgente aliquam lesionem sustineat in posterum eam presentis pagine litteris inscriptam et forma sigilli nostri munitam manibus nostris in eorum manus resignavimus