Charter Document - 00080005

Charter Document - 00080005


Charter Number: 00080005
Cartulary Title: The Cartulary of Leiston Abbey and Butley Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1224
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Honorius Episcopus Servus Servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui de Leeston Salutem et Apostolicam Benedictionem Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis precibus inclinati personas et monasterium vestrum cum omnibus que in presentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem sancte Margarete de Leeyston sancti Andree de Alringheam sancte Marie de Middelton et sancti Botulphi de Culpho ecclesias cum earum pertinentiis nec non possessiones nemora prata et alia bona vestra sicut ea omnia iuste canonice ac pacifice possidetis vobis et per vos eidem monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Laterani x kal Julii pontificatus nostri anno octavo