Charter Document - 00080003

Charter Document - 00080003


Charter Number: 00080003
Cartulary Title: The Cartulary of Leiston Abbey and Butley Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1191 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Celestinus Episcopus Servus Servorum Dei dilectis filiis Roberto Abbati monasterii sancte Marie de insula de Leestun eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium vestrum in quo divino mancipati estis obsequio ad exemplar felicis recordationis Lucii Pape predecessoris nostri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum deum et beati Augustini regulam atque institutionem Premonstratensium fratrum in eodem loco institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium vestrum in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis videlicet locum ipsum in quo prefatum monasterium vestrum situm est cum omnibus pertinentiis suis ex dono Rannulfi de Glamvill totum manerium de Leestun cum omnibus pertinentiis suis et consuetudinibus ita plene et libere sicut eiusdem Rannulfi donatoris carta exinde confecta testatur Statuimus preterea et presentis privilegii pagina prohibemus ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus colitis tam in terris antiquitus cultis quam in novalibus sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat Prohibemus etiam ut nullus vos vel fratres vestros ad concilia synodos aut aliquos forenses conventus ire compellat nec ad domos vestras accedat causa ordines celebrandi crisma faciendi causas tractandi aut aliquos publicos conventus convocandi Paci quoque et tranquillitati vestre providere volentes districtius prohibemus ne quis vos ad secularia iudicia provocet sed si quis sibi putaverit aliquid in vos de iure competere sub ecclesiastico iudice experiendi habeat facultatem In causis autem propriis sive civilem sive criminalem contineant questionem liceat vobis fratrum vestrorum quos ad hoc idoneos esse constiterit testimoniis uti ne ex defectu testium ius vestrum valeat deperire Quod si quis in aliquem de familia vestra donec in famulatu vestro permanserit propter detentionem decimarum vel aliquid aliud a sede apostolica ordini vestro concessum excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverit liceat vobis eos absolvere et in metu mortis ecclesiastica sacramenta cum sepultura conferre Indulgemus etiam ut liceat vobis clericos et laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversationem vestram recipere et eos in consortio vestro sine contradictione qualibet retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit absque Abbatis sui licentia de claustro vestro discedere discedentem vero sine communium litterarum cautione nullus audeat retinere Inhibemus quoque ne cui legato nisi a latero nostro directo vel Archiepiscopo Episcopo Archidiacono Decano seu alicui ecclesiastico prelato liceat vos aut clericos vestros in procuratione hospitii onerare vel absque cause cognitione et ordine iudiciario monasterium vestrum interdicto subicere aut in vos aut clericos vestros degradationis excommunicationis suspensionis vel interdicti sententiam promulgare Ut autem commodius tam vestras quam pauperum indigentias sustentare et operibus misericordie hilariter possitis deservire solita sedis apostolice pietate inducti vobis indulgemus ut si quis ecclesiarum patronus ius quod in ecclesiis seu capellis habuerit vobis conferre voluerit suscepta ab Episcopo institutione vel ab eo qui ius instituendi habuerit liceat vobis auctoritate apostolica tam ipsas ecclesias et capellas quas in futurum prestante domino adipisci poteritis quam eas quas in presentiarum canonice adepti estis cum eas vacare contigerit absque cuiuslibet contradictione et impedimento in manu vestra tenere et earundem omnimodas obventiones et beneficia ad sustentationem fratrum hospitum ac pauperum in proprios usus convertere salvis dioecesano Episcopo synodalibus Ad hec auctoritate apostolica vobis indulgemus ut terras possessiones et decimas de iure et dominio monasterii vestri ab aliquibus possessas nomine pignoris recipiendi liberam facultatem habeatis ne ipsi monasterio culpa possint detinentium deperire si eas per aliquem contractum alienis contingat obligari Statuimus preterea et presentis scripti pagina prohibemus ut nullus qui terras vel possessiones quas de monasterio vestro tenet alii monasterio ecclesie seu loco religioso eas possit sine assensu vestro in vita vel in morte conferre sive a vestro dominio quoquo modo alienare Et si quis infra ambitum monasterii vestri seu grangiarum furtum vel sacrilegium fecerit ignem apposuerit sanguinem fuderit personam quamlibet ausu temerario leserit aut violentas manus in eam iniecerit si canonice commonitus iuxta Abbatis aut Prioris arbitrium noluerit emendare excommunicationis sententia innodetur et sicut excommunicatus evitandus denuntietur quousque ipsi venerabili loco condignam satisfactionem exhibuerit Cum autem generale interdictum terre sive episcopatus fuerit liceat vobis ianuis clausis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis submissa voce divina officia celebrare Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva tamen iustitia ecclesiarum illarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Obeunte vero te nunc eiusdem loci Abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia vel violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel pars fratrum consilii sanioris secundum dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligendum habentes nunc et futuris temporibus liberam Abbatis vestri electionem apostolice sedis privilegio roboratam Porro nulla persona ecclesiastica vel secularis conventum vestrum Abbatis sede vacante impediat quominus de rebus et possessionibus suis disponendi secundum deum liberam habeant facultatem Auctoritate quoque vobis apostolica indulgemus ut quotiens necessitate ingruente putantes vos in vobis aut in vestris gravari ad Romanam ecclesiam duxeritis appellandum libere vobis liceat eandem apostolicam sedem adire quod si quis ausu temerario vos impedire presumpserit hoc in periculum ordinis honoris et beneficii sui noverit redundandum Libertates quoque et immunitates vobis privilegiis Romanorum Pontificum seu cartis regum aut aliorum rationabiliter confirmatas nullus impedire presumat sed eas perpetuum robur optinere sancimus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium vestrum temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis pro futura salva in omnibus apostolice sedis auctoritate et dioecesani Episcopi canonica iustitia Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscunt et a sacratissimo corpore ac sanguine dei ac domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen