Charter Document - 00080001

Charter Document - 00080001


Charter Number: 00080001
Cartulary Title: The Cartulary of Leiston Abbey and Butley Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1181 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Roberto abbati S Marie de Leestone ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis imperpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur [quod absit] sacre religionis infringat Ea propter dilecti in Domino filii vestris postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam vestram in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri ac nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus Inprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini re gulam atque institutionem Premonstratensium fratrum in eodem loco institutam esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascunque possessiones quascunque bona eadem ecclesia vestra in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hiis proprios duximus exprimenda vocabulis Locum ipsum in quo prefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis ex dono Ranulfi de Glamvilla totum manerium de Leestune cum omnibus pertinentiis et consuetudinibus sicut ejusdem Ranulfi donatoris carta testatur Sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem vestram recipere et eos in monasterio vestro sine contradictione qualibet retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit absque abbatis sui licentia de claustro vestro discedere discedentem vero sine communium literarum cautione retinere Cum autem generale interdictum terre fuerit liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis submissa voce divina officia celebrare Paci quoque et tranquillitati vestre paterna solicitudine providere volentes auctoritate apostolica constituimus ut nullus infra ambitum locorum seu grangiarum vestrarum furtum vel rapinam committere violentiam facere ignem apponere seu hominem capere vel interficere audeat Obeunte vero te nunc ejus dem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligendum Sepulturam quo que ipsius loci liberam esse concedimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva tamen justicia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam vestram temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolica auctoritate et dioecesani episcopi canonica justicia Si qui igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum digna satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bona actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen