Charter Document - 00070214

Charter Document - 00070214


Charter Number: 00070214
Cartulary Title: The Cartulary of Blythburgh Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Walterus do et concedo deo et ecclesie sancte Marie de Blybur ad opus canonicorum ibidem deo servientium vj acras in Dersam de libero maritagio Matildis uxoris mee ea similiter dante et concedente que sicut ego frater ita soror erat predicte ecclesie tenendas et habendas de nobis et heredibus nostris libere et quiete ab omni terreno servitio in perpetuum et hoc facio pro anima predicte uxoris mee Quicumque autem donationem istam minuere aut disturbare presumpserit non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupille eius sed in una generatione deleatur nomen eius Hec autem donatio facta fuit in festo sancti Luce evangeliste anno millesimo centesimo quinquagesimo quarto incarnationis domini Quia proprium sigillum non habui ipso sigillo ecclesie et anulo Roberti filii Baldri cartam meam confirmavi Hiis testibus Rogero []