Charter Document - 00070206

Charter Document - 00070206


Charter Number: 00070206
Cartulary Title: The Cartulary of Blythburgh Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1220
Date type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris Ranulfus divina miseratione Cycestrensis ecclesie minister humilis salutem in domino Ad omnium volumus notitiam pervenire vicariam ecclesie de Clacstone nobis presentibus eo tempore quo curam episcopatus Norwicensis gerebamus nomine bone memorie domini Johannis de Gray tunc episcopi Norwicensis de mandato et auctoritate ipsius episcopi in hunc modum fore taxatam videlicet quod vicarius qui pro tempore fuerit percipiet nomine vicarie perpetue omnia ad dictam ecclesiam pertinentia exceptis decimis bladorum et pisarum et fabarum et excepta decima marisci qui vocatur Durewresholm et exceptis duabus acris terre que iacent iuxta cimiterium versus boream Hanc autem vicariam ita taxatam dedimus auctoritate predicti episcopi Johanni de Rederes capellano et ipsum in eadem vicarium instituimus ipsumque fecimus in corporalem possessionem induci ita quod omnia onera episcopalia debita et consueta sustinebit Facta autem fuit hec taxatio per consensum prioris et conventus de Blybur predicte ecclesie patronorum Testibus Hugone capellano de Langele Roberto capellano de Essebi Roberto capellano de Roclunde et aliis Datum apud Cacham per manum Godefridi die sancti Barnabe apostoli pontificatus nostri anno tertio