Charter Document - 00069253

Charter Document - 00069253


Charter Number: 00069253
Cartulary Title: Sibton Abbey Cartularies and Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1244 - 1245
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris frater H[enricus] abbas de Sybetun et eiusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos domino Ricardo de Hulmo tunc decano Lewensis totam terram nostrum de Rottingden et de Baldeshilde cum omnibus pertinentiis suis ad firmam dimisse anno regno regis Henrici filii regis Johannis vicesimo ix tenendam de nobis nomine firmo in vita sua reddendo nobis singulis annis pro eadem firma sex marcas argenti et dimidiam scilicet ad festum Sancti Michaelis xl tres solidos et quatuor denarios et Dominica qua cantura Quasimodo geniti xi tres solidos et quatuor denarios apud abbatiam de Straford solvendos certo nuntio nostro vel priori eiusdem domus sive custodi ordinis ad custodiendum tradendos si nuntium nostrum presentem apud Straford dictis terminis esse non contigerit ita tamen quod dictam terram cum pertinentiis non possit alienare vendere invadiare vel alii ad firmam dimittere vel aliquid facere per quod nobis possit dampnum periculum sive preiudicium in aliquo fieri vel gravari sed ipso decedente predicta terra cum omnibus pertinentiis suis nobis ab omni obligatione et clamio sui vel suorum quieta remanebit in perpetuum et soluta Ad hec autem que idem decanus profectum et utilitatem ecclesie nostre de Sybetun secundum Deum et seculum cum effectu desiderat per eandem firmam proveniri eo affectuosius quod quondam habuit in eadem domo quemdam fratrem monacum et priorem promisit fideliter et se et omnia bona sua presentia et futura per presentem scripturam obligavit ad construendum in terra nostra de Baldeshild edificium ad valentiam viginti librarum et si contingat predictum decanum edificio perfecte non constructo in fata decedere quod absit obligavit nobis et ecclesie nostre omnia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura ita quod nihil de bonis suis nomine testamenti vel alterius rei solvatur quousque nobis super premissis fuerit plene satisfactum Et ut omnibus notum sit me sepedictum Ricardum decanum predictam terram sub forma subscripta ad firmam recepisse a prefatis abbate et conventu et nihil contra eandem formam et conventionem posse facere vel attemptare me per presentem scripturam eisdem et omnia bona mea ut dictum est superius obligavi Promisi etiam predictis abbati et conventui quod terras quondam destructas et male alienatas de eodem feodo pro posse meo revocabo

Source (click image below to view full size)