Charter Document - 00060258
Charter Number: | 00060258 |
---|---|
Cartulary Title: | Sibton Abbey Cartularies and Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem et benedictionem Noverit universitas vestra quod cum inter abbatem et conventum de Sybetun et Robertum de Derneford super violentia eidem abbati nec non et super iniuriis et dampnis tam in terris quam possessionibus et rebus aliis prefatis abbati et conventui a dicto Roberto illatis esset suborta contentio Nos qui universorum pacem et quietem desideramus Dei interveniente adiutorio eos ad pacem sub hac forma reduximus et concordiam videlicet quod dictus Robertus omnes terras et possessiones de quibus inter eos erat contentio predictis abbati et conventui quietas clamavit et per cartam suam confirmavit et insuper omnia tenementa que ipse monachi tenent de feodo suo et omnes concessiones et donationes ab antecessoribus suis ipsis monachis factas secundum quod plenius tam in cartis antecessorum suorum quas idem monachi habent quam in carta confirmationis eiusdem Roberti ipsis facte continetur Ad hec autem subiecit se et heredes suos sepedictus Robertus potestati nostre et episcopati Norwicensis qui pro tempore fuerit et eius officio et per presentem scripturam obligavit ut possit ipsum et heredes suos de plano ad dicte conventionis et confirmationis observationem per interdicti et excumunicationis sententias compellere Si contigat ipsum Robertum vel heredes suos in aliquo sepedictos abbatem et conventum contra conventionis et confirmationis sue tenorem de cetero inquietare molestare vel gravare nichilominus aliqua pena legitima si protervitas delinquenta quod absit meruerit mulctari In cuius rei testimonium presens scriptum sigillum nostrum est appensum Datum apud Suthelinam ii kalendas Aprilis pontificatus nostri anno primo
Markups
Names Markup:
[O]mnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Walterusname Dei gratia Norwicensis episcopusname salutem et benedictionem Noverit universitas vestra quod cum inter abbatemname et conventum de Sybetunname et Robertum de Dernefordname super violentia eidem abbatiname nec non et super iniuriis et dampnis tam in terris quam possessionibus et rebus aliis prefatis abbatiname et conventuiname a dicto Robertoname illatis esset suborta contentio Nos qui universorum pacem et quietem desideramus Dei interveniente adiutorio eos ad pacem sub hac forma reduximus et concordiam videlicet quod dictus Robertusname omnes terras et possessiones de quibus inter eos erat contentio predictis abbatiname et conventuiname quietas clamavit et per cartam suam confirmavit et insuper omnia tenementa que ipse monachiname tenent de feodo suo et omnes concessiones et donationes ab antecessoribus suis ipsis monachisname factas secundum quod plenius tam in cartis antecessorum suorum quas idem monachiname habent quam in carta confirmationis eiusdem Robertiname ipsis facte continetur Ad hec autem subiecit se et heredes suos sepedictus Robertusname potestati nostre et episcopati Norwicensis qui pro tempore fuerit et eius officio et per presentem scripturam obligavit ut possit ipsum et heredes suos de plano ad dicte conventionis et confirmationis observationem per interdicti et excumunicationis sententias compellere Si contigat ipsum Robertumname vel heredes suos in aliquo sepedictos abbatemname et conventumname contra conventionis et confirmationis sue tenorem de cetero inquietare molestare vel gravare nichilominus aliqua pena legitima si protervitas delinquenta quod absit meruerit mulctari In cuius rei testimonium presens scriptum sigillum nostrum est appensum Datum apud Suthelinamlocation ii kalendas Aprilis pontificatus nostri anno primodate