Charter Document - 00050490
Charter Number: | 00050490 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1175 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Sciant presentes et futuri quicumque has litteras viderint vel audierint quod ego Galfridus de Sancto Ligerio deveni homo Walterii abbatis Westmonasterii de feodo duorum militum in Strengesham de quo Reginaldus de Sancto Ligerio pater meus fuit homo antecessorum suorum salvo eo tenemento ad opus matris mee quamdiu ipsa vixerit et terram tenere voluerit videlicet quod non inquietabo nec aliquid dominium vel magisterium propter hoc homagium super illam faciam in predicto tenemento Et sciendum preterea quod ego debeo prenominato abbati plenum relevium meum decem videlicet libras reddendas si mater mea decesserit vel habitum religionis susceperit vel michi terram meam sponte reddiderit vel quocumque alio modo illam dimiserit Et sciendum quia quum reddam ei relevium suum ipse vel successores sui faciant michi rationabilem cartam meam Hiis testibus Alexandro monacho Radulfo monacho Martino monacho Alexandro fratre abbatis Galfrido Picot Magistro Nicholao Petro de Wicha Willelmo Picot Randulfo serviente abbatis Bartholomeo de Assewell Nicholao filio Roberti Radulfo de Kuden Bartholomeo de Hannia Willelmo de Kuden Jordano filio Nicholai filii Roberti et multis aliis