Charter Document - 00050488
Charter Number: | 00050488 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restoration |
Date: | 1095 - 1097 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Robertus Dispensator reddidit in vita sua Sancto Petro Westmonasterii pro anima sua terram et manerium Cumbrinton quod de beneficio eiusdem ecclesie emerat a Gisleberto filio Toraldi Et insuper reddidit eidem ecclesie terram quam de abbate Gisleberto eiusdem monasterii ad firmam tenebat in manerio ipsius ecclesie quod dicitur Wich et est membrum manerii de Persore Testes huius redditionis sunt Episcopus Walchelinus Urso frater eiusdem Roberti Herbertus camerarius Reg[inaldus] de Winton Ivo Taillebosc et homines ipsius Roberti Godardus Robertus de Echinton Hugo de Holavessael de aliis baronibus regis Hugo de Belcampo Willelmus Bainardus Petrus de Valunnis Willelmus camerarius Hugo de Bochelanda Otto Aurifex et multi alii clerici et laici homines ipsius abbatis Otbert de Surreia Willemus clericus Girardus frater eius Hugo de Coleham Richerius Hanc redditionem presente episcopo Walchelino et predictis testibus posuerunt super altare Sancti Petri uxor ipsius Roberti et Urso frater eiusdem Roberti per duo candelabra argentea unum turribulum unum pallium unum tapete