Charter Document - 00050471
Charter Number: | 00050471 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1199 - 1216 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Alanus de Hulla dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Beatricie filie Ysoude filie Gilberti de Stythenach pro homagio et servitio suo duas acras terre mee in campis de Stithenache illas scilicet duas acras que abuttant super pratum domini abbatis de Westmonasterio juxta dumum ex parte austr[al]i et vocantur Gosiacre integre in longitudine et latitudine sicut jacent Tenendas et habendas de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel cui dare vel assignare voluerit libere et quiete et hereditarie Reddendo inde annuatim mini et heredibus meis vj denarios ad quatuor terminos scilicet ad Festum Sancti Andree iij obulos ad Annunciationem Beate Marie iij obulos ad Festum Sancti Johannis Baptiste iij obulos et ad Festum Sancti Michaelis iij obulos pro omni servitio consuetudine et exactione Pro hac autem donatione et carte confirmatione dedit mihi predicta Beatricia xviij solidos in gersummam Et ego Alanus de la Hulla et heredes mei warantizabimus [] Hiis testibus []