Charter Document - 00050465
Charter Number: | 00050465 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1191 - 1201 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Gaufridus Dei gratia comes de Pertico divine pietatis intuitu concessi et hac presenti carta mea confirmavi consensu Matildis uxoris mee donationem illam quam Swanus de Essexa avus videlicet Henrici de Essex dedit et concessit Deo et Sancto Petro et abbati et conventui Westmonasterii videlicet sexaginta solidatas redditus in villa de Wateleya finabiliter singulis annis percipiendas a baillivis meis qui pro tempore fuerint Dominica scilicet in Ramis Palmarum ad mandatum pauperum faciendum proxima die Jovis Volo autem et firmiter precipio quatinus prefatus conventus Westmonasterii libere et quiete et honorifice prefatum redditum habeant sicut unquam alicuius tempore melius et liberius habuerunt Precor vero et obtestor omnes successores meos ne ipsi ullam infractionem huic mee concessioni faciant vel fieri permittant Ut autem hec mea concessio futuris temporibus stabilis et rata permaneat eam presentis scripti testimonio et sigilli mei attestatione roboravi Hiis testibus Hugone de Taber senescallo meo Ricardo filio Willelmi Johanne de Rokesford Rogero de Longo Ponte Odone de Lormar Hugone de Polestede Hugone filio eiusdem Johanne del Fliet Laurentio de Pakelesham Johanne de Perdiz et pluribus aliis