Charter Document - 00050461
Charter Number: | 00050461 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification, Grant |
Date: | 1206 - 1213 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Matillis filia Simonis filii Osmari salutem Noverit universitas vestra me caritatis intuitu et pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Beati Petri Westmonasterii et eiusdem loci conventui ad vestituram suam totam terram meam quam habui in villa de Herghes scilicet unam hidam et dimidiam cum pertinentiis habendam et tenendam libere et quiete integre et plenarie inperpetuum reddendo inde singulis annis domino archiepiscopo et eius successoribus pro tempore existentibus quinque solidos pro omni servitio Pro hac autem donatione et concessione et carte presentis confirmatione memoratus conventus omnia necessaria tam in vestitu quam in victu mihi honorabiliter ministrabit Et ut conventus pretaxatus prefatam terram pacifice et honorifice et integre cum omnibus pertinentiis suis sine aliqua reclamatione vel calumpnia cuiuscumque hominis habeat teneat et possideat presens scriptum sigilli mei appositione communivi Et in huius rei warantizatione et firmiori securitate cartas antecessorum meorum quas habui de prenominata terra memorato conventui liberavi Hiis testibus Ricardo de Dol tunc senescallo Westmonasterii Uliano Chesneduit Johanne filio Willelmi Odone aurifabro de Westmonasterio Ludovico clerico Stephano [clerico] de Berking Ricardo filio Edmundi Roberto de Crokesl Thoma vinitore Ada et Johanne servientibus de ecclesia Gervasio Tatyn Laurentio Muschat et multis aliis