Charter Document - 00050458

Charter Document - 00050458


Charter Number: 00050458
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Matheus de Stanes dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro salute anime mee et omnium parentum meorum in puram et perpetuam elemosinam Deo et Beato Edwardo patrono ecclesie Westmonasterii sex denarios redditus in villa de Stanes de tenemento quod Radulphus Swift tenet de me in eadem villa scilicet de uno masuagio cum pertinentiis quod masuagium est inter masuagium Helie Scad et masuagium Milisent Percipiendos per manus dicti Radulphi vel heredum suorum qui de me tenent et tenere debent per liberum servitium decem et octo denariorum de quibus predictus Radulphus solvet annuatim Beato Edwardo sex denarios Die Translationis eiusdem Ut autem hec donatio et concessio rata sit et stabilis permaneat cum sigilli mei apposicione predictus Radulfus sigillo suo eam corroboravit Hiis testibus Johanne filio Johannis de Stanes Hereberto filio Ricardi le palmer Willelmo filio Ricardi de Stanes Elia Scad Johanne vinitore Thoma de Haverhulle Rogero Blundo Ate le draper Roberto de Cantuaria Petro de Mines Odone aurifabro de Westmonasterio Ludovico clerico Henrico Sumer Ricardo filio Edmundi Adam Gaufrido Willelmo servientibus ecclesie et multis aliis