Charter Document - 00050442
Charter Number: | 00050442 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Odo aurifaber Westmonasterii dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et altari Beate Dei Genitricis Marie in ecclesia Beati Petri Westmonasterii tres solidatos redditus et sex denariatos in villa Westmonasterii in vico de Langedich scilicet duos solidos de terra et masuagio quod Radulfus filius Stephani de Bolonia tenet de me in feudo et decem et octo denarios de terra et masuagio quod fuit Johannis clerici in eodem vico quos Thomas filius Pavie vel heredes sui annuatim persolvent Ita tamen quod ego Odo vel heredes mei respondebimus et persolvemus per manus nostras predictum redditum trium solidorum et sex denariorum procuratori prescripti altaris qui pro tempore fuerit ad quatuor anni terminos scilicet ad Pascha decem denarios et obulum et ad Festum Sancti Johannis Baptiste decem denarios et obulum et ad Festum Sancti Michaelis decem denarios et obulum et ad Natale Domini decem denarios et obulum Si autem contigerit predicta mesuagia per combustionem vel per aliquod aliud infortunium consumi vel adnichilari ego Odo et heredes mei respondebimus de predicto redditu trium solidorum et sex denariorum de aliis terris nostris vel tenementis prefato procuratori eiusdem altaris Concedo etiam et bono animo consentio predicto procuratori qui pro tempore fuerit quod pro defectu predicti redditus ad terminos nominatos solvendi nisi voluntario respectu ab eo dato et concesso poterit super predicta tenementa vel super alia que in eadem villa habuerim rationabiliter namiare Assignavi etiam predictos Thomam et Radulfum quod si forte absens fuerim vel in remota patria ut ipsi vel heredes eorum predictum redditum predicto procuratori persolvant ad terminos suprascriptos ne me vel heredes meos injuste de solutione predicti redditus possit calumpniari Pro hac autem donatione et concessione et carte mee confirmatione dedit mihi Robertus de Mulesham tunc precentor Westmonasterii et eiusdem altaris procurator tres marcas argenti Et ut hec mea donatio et concessio et carte mee confirmatio rata sit et stabilis permaneat eam sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Ricardo de Dol tunc senescallo Westmonasterii Ricardo Testard Ludovico clerico Henrico Sumer Ricardo filio Edmundi Gaufrido de Cruce Roberto de Crokesle Stephano de Berking Nicholao de celario Thoma filio Pavie Willelmo Stuttel Laurentio Muschat Radulpho de Bolonia et multis aliis