Charter Document - 00050439
| Charter Number: | 00050439 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant, Quitclaim |
| Date: | 1218 - 1221 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Heli quondam regum Anglie thesaurarius salutem Noverit universitas vestra me dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et monachis Westmonasterii pro animabus Henrici Ricardi et Johannis regum Anglie et pro anima Ricardi London episcopi et pro salute anime mee omnes domos meas et curiam cum pertinentiis simul cum quodam stabulo quod non est de ipsa curia in villa Westmonasterii quas habui ex donatione Ricardi London episcopi et que sunt de feodo Westmonasterii habendas et possidendas inperpetuum et totum jus quod in eadem curia vel domibus memorati habui ipsis monachis [inperpetuum] quietum clamavi inperpetuum de me et heredibus meis solvam autem predictis monachis quamdiu per licenciam ipsorum in ipsis domibus mansero preter cereum duarum librarum quem pro eisdem domibus reddere consuevi unam libram liberi incensi in Ascensione Domini ratione huius mee donationis et concessionis quam ipsis monachis feci de domibus et terris et curia cum pertinentiis suis et ut hec mea donatio et concessio firma et stabilis perseveret eam presenti scripto et sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Domino Pandulfo Norwycensi electo apostolice sedis legato Domino Huberto de Burgo justiciario Anglie Domino Eustachio de Faucunberge domini regis thesaurario Roberto de Nova Villa Thoma de Chimilli Willelmo de Castell Johanne filio Willelmi Alexandro clerico Roberto capellano Uliano Chesneduit senescallo Westmonasterii Odone aurifabro Johanne fusore Roberto de Cleygate Magistro Phillipo Ricardo Muschat Petro de Ely Radulpho de Chesewik Magistro Alano coco et multis aliis
