Charter Document - 00050438
Charter Number: | 00050438 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1196 - 1212 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Absalonis et Marwenne cum Alicia uxore mea presens interfui venditioni quam ipsa Marwenna mater mea fecit Willelmo de Ely domini regis thesaurario de masagio suo cum pertinentiis salvo servitio quod exinde debetur pro duabus marcis quod masagium est iuxta masagium Johannis Pimerics quod habet apud Anedeheie de quo masagio ipsa saisita fuit sicut jure et hereditate sua quando eam vendidit et de quo masagio ego nunquam saisinam habui licet ego et A[licia] uxor mea ex gratia matris mee per aliquod tempus quam diu ipsi placeret in illo masagio hospitaremus Ita quod nec ego nec aliquis heres post me aliquid juris ullo tempore poterit vendicare in predicto masagio Huic autem venditioni ego et predicta uxor mea voluntatem et concessionem et assensum prebuimus quam etiam venditionem ego et predicta mater mea et heredes mei warantizare debemus predicto thesaurario et heredibus eius vel ei cui predictum masagium dare legare vel vendere voluerit contra omnes homines et omnes feminas Pro qua warantizatione predictus thesaurarius dedit michi viginti solidos et predicte uxori mee xij denarios que etiam in pleno halimoto recognovit quod nunquam hoc masagium vel in toto vel in parte tanquam dotem suam petet quam quod et verum est ibidem recognovit scilicet quod quando eam desponsavi nichil ei concessi vel nominavi in dotem quod ad masagium illud pertineat sed sicut tunc concessa est bene contenta fuit in desponsatione sua dote quam ei dedi et nominavi scilicet tertia parte perquisitionum mearum que ad predictum masagium non pertinent et preterea uno anulo aureo Juravit etiam in predicto halimoto quod nunquam calumpniam ponet vel aliquid juris petet occasione alicuius dotis in predicto masagio Predicta etiam mater mea et ego juravimus quod nunquam nos vel heredes nostri contra venditionem istam veniemus nec aliquis per nos contra predictum thesaurarium vel contra eum qui per ipsum masagium illud habuerit calumpniam ponet in eodem masagio Et sciendum est quod quando hec venditio facta est nullam prolem ex predicta uxore mea susceperam nec suscepturum sperabam Ut autem mea concessio et meus assensus quem feci in has venditione robur optineat inposterum et ut hoc quod a me et a predicta uxore mea actum concessum vel recognitum est non decidat a memoria hominum ea presenti scripto et sigilli mei appositione testificor Hiis testibus Henrico Sumer et Ricardo Testard prepositis Rogero Enganet Adam nepote R[icardi] episcopi Wintoniensi Nicholao sumonitore Johanne filio Edwardi Odone aurifabro Girardo coco Galfrido de Cruce Wimundo pistore Edmundo filio suo Willelmo filio Avive Ailwardo Hutte Pagano Dolbe Petro de Wandene et multis aliis