Charter Document - 00050437

Charter Document - 00050437


Charter Number: 00050437
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1196 - 1212
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Marwanna filia Willelmi vendidi masagium meum cum pertinentiis salvo servitio quod inde debetur quod est juxta masagium Johannis Pymerich quod habet apud Ane de Heia Willelmo de Ely domini regis thesaurario pro duobus marcis et hoc feci voluntate Willelmi filii mei et heredis mei et petitione et assensu eius sicut quod seysita fui masagio illo sicut jure meo et hereditate mea et de quo masagio predictus filius meus nunquam saysinam habuit licet ipse et A[delicia] uxor eius ex gratia mea per aliquot tempus scilicet quamdiu michi placeret in masagio illo hospitarentur ita quod nec predictus Willelmus heres meus nec aliquis heres eius post eum aliquid juris poterit vendicare ullo tempore in predicto masagio Hanc autem venditionem ego et predictus Willelmus heres meus et heres eius warantizare debemus contra omnes homines et omnes feminas ipsi thesaurario et heredi eius vel ei cui predictum masagium dare vel legare vel vendere voluerit Pro qua warantizatione predictus thesaurarius dedit Willelmo heredi meo viginti solidos et Adelicie uxori sue xij denarios quod eidem venditioni presens interfuit et assensum prebuit quam etiam in pleno halimoto recognovit quod nunquam hoc masagium vel in toto vel in parte tanquam dotem suam petet quam ut cognovit idem quando predictus filius meus eam desponsavit nichil ei concessit vel nominavit in dotem quod ad masagium istud pertineat set sicut tunc concessa est bene contenta fuit in desponsatione sua dote quam ei dedit et nominavit scilicet tertia parte perquisitionum suarum que ad predictum mesagium non pertinent et uno anulo aureo Juravit etiam predicta Adelicia in pleno halimoto quod nunquam calumpniam ponet vel aliquid juris petet in eodem masagio Ego etiam et predictus Willelmus heres meus juravimus quod nunquam nos vel heredes nostri vel aliquis per nos contra venditionem istam veniet vel calumpniam ponet in jam dicto mesagio contra predictum thesaurarium vel contra eum qui per ipsum masagium illud habuit Ut autem hec mea venditio robur obtineat inposterum ipsum ne posset in dubium futuris temporibus venire scripto presenti et sigilli mei appositione testificor Hiis testibus Henrico Sumer et Ricardo Testard prepositis Rogero Enganet Adam nepote Ricardi episcopi Wintoniensi Nicholao summonitore Johanne Alio Edwardi Odone aurifabro Girardo coco Galfrido de Cruce Wimundo pistore Edmundo filio suo Willelmo filio Avive Ailwardo Hutte Pagano Duble Petro de Wandene et multis aliis