Charter Document - 00050431

Charter Document - 00050431


Charter Number: 00050431
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Magister Simon de London filius Walteri Nigri dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie Westmonasterii et monachis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam totam terram cum domibus et omnibus pertinentiis suis quam tenui in feodo et hereditate de Stephano filio Osberti in villa Westmonasterii ad inveniendos cereos qui constituti sunt ad altare Sancte Trinitatis in ecclesia Westmonasterii salvis duobus solidis reddendis de predicta terra ad altare Beate Marie in eadem ecclesia per procuratorem altaris Sancte Trinitatis Procurator vero altaris Sancte Trinitatis totum redditum qui provenire poterit de predicta terra et domibus et pertinentiis suis integre percipiet et per manum eius custos altaris Beate Marie annuatim percipiet duos solidos memoratos quolibet termino anni sex denarios Reddet etiam predictus procurator de prefata terra et suis pertinentiis Stephano filio Osberti et heredibus suis unum denarium ad Pascham pro omni servitio et rebus cunctis et capitalibus dominis feodi illius decem et octo denarios per annum scilicet ad Festum Sancti Michaelis novem denarios et ad Pascham novem denarios Unde cartam de predictis servitiis quam de prefato Stephano et heredibus suis habui reddidi monachis memoratis Hanc autem donationem et concessionem feci pro salute anime mee et patris et matris mee et omnium fidelium interdicens in nomine Sancte Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti ad cuius honorem prefatum redditum assignavi ne redditus terre memorate in alios usus transferatur sed sicut est distinctum in presenti carta altari Sancte Trinitatis et altari Beate Virginis tribuatur Ut autem hec mea concessio firma sit et stabilis eam presenti scripto et sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Gaufrido capellano Johanne de London capellano Henrico capellano de Stanes Magistro Nicholao de Humet Magistro Thoma fisico Gaufrido de Eton Waltero de Huppinore Hugone Underore Roberto Trenchevent Gervasio Tatin et multis aliis