Charter Document - 00050422

Charter Document - 00050422


Charter Number: 00050422
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Isabel uxor Roberti Mauduit domini regis camerarii salutem Noverit universitas vestra me pietatis Dei intuitu et pro anime mee salute et animarum predecessorum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et altari Beate Marie de Westmonasterio duo masuagia cum pertinentiis in villa Westmonasterii illa videlicet duo masuagia que emi de Johanne Testard et jacent inter terram Thome vinitoris et terram Petri de Ely et sunt de feodo Herberti Sarresberiensis episcopi in puram et perpetuam elemosinam et sicut carta prenominati Johannis testatur quam modo habui et quam eidem altari Beate Marie in testimonium dedi ad luminaria eiusdem altaris inperpetuum administranda Ita tamen quod quicumque monachorum Westmonasterii predictum altare custodierit reddet annuatim de predicta terra prenominato Johanni viginti et sex denarios ad duos terminos scilicet ad Pascha xiij denarios et ad Festum Sancti Michaelis xiij denarios secundum tenorem carte prenominati Johannis quam eidem altari dedi ut predictum est Et ut hec mea donatio et concessio et presentis carte mee confirmatio prenominato altari Beate Marie rata et stabilis in perpetuum permaneat eam presentis sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Ricardo de Dol tunc temporis senescallo Westmonasterii Henrico Foliot Thoma de Windlesor Johanne filio suo Willelmo filio Roberti Johanne filio suo Odone aurifabro Roberto de Rokingham Johanne de Abendonn Willelmo filio Andree Rogero Enganet Henrico Sumer Adam nepote episcopi Stephano de Berkinges Ricardo Testard Galfrido de Cruce Wimone pistore Thoma vinitore Nicholao filio Galfridi Willelmo de Escardebr Nicholao de celario Martino King Lodovico clerico qui hanc cartam scripsit et pluribus aliis