Charter Document - 00050401
Charter Number: | 00050401 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1184 - 1207 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Walterus Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus universis Sancte Ecclesie fidelibus salutem Condignum est et Deo amabile sicut novit vestra discretio ut illis qui sanctam ecclesiam fideli devotione venerantur et bonis sibi a Deo prestitis eam sustentant spiritualia remedia benigne conferamus Noverit ergo universitas vestra nos pro Dei et Beate Marie matris eius et Beati Petri apostolorum principis veneratione omnibus fidelibus qui ecclesiam Beati Petri de Westmonasterio in Natali Domini et in Pascha et in Domini Ascensione et in Pentecostem et in festivitate sanctarum reliquiarum que in illa ecclesia gloriose continentur et in omnibus festivitatibus Beate Marie et in omnibus festivitatibus Beati Petri et omnium apostolorum et in duabus festivitatibus Beati Edwardi regis et confessoris votive adierint et elemosinis suis illam ecclesiam honoraverint de penitentiis eis injunctis suffragiis Jhesu Christi et Beati Petri confisi viginti dies relaxamus et orationum et beneficorum Rothomagensis ecclesie eos participes esse concedimus amodo Valete