Charter Document - 00050400

Charter Document - 00050400


Charter Number: 00050400
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1173 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Dominis et amicis in Christo dilectissimis [] priori et capitulo Westmonasterii G[uerinus] cenobii Sancti Victoris Paris dictus abbas totusque conventus unitatem spiritus in vinculo pacis Sanctorum docemur serie scripturarum ac sincere caritatis debito provocamur ut studeamus alter alterius onera portare et orare pro invicem ut salvemur Nos autem licet in hac parte cunctis Christi fidelibus simus communiter debitores vobis tamen specialem intendimus fraterne societatis unitatem perpetuo deinceps conservare ut et vos in Christi visceribus carius amplectamur et pro salute vestra Domino nostre devotionis et orationis sacrificium immolemus Ad petitionem igitur G[uerini] venerabilis abbatis et patris nostri spiritualis a nobis unanimiter in capitulo statutum est ut annis singulis vestrorum commemorationem fratrum defunctorum Kal Maij celebriter recolamus vespertinis ix lectionum vigiliis et missa matutina li sollempniter celebrata Proinde rogamus attentius dilectionem vestram ut intuitu divine pietatis nobis quoque vestris orationibus caritatis vicem rependere studeatis