Charter Document - 00050399
Charter Number: | 00050399 |
---|---|
Cartulary Title: | Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1199 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Willelmi Noloth dedi et concessi et hac carta mea confirmavi Ricardo capellano de Innocentibus vel cui assignare voluerit totam terram illam cum pertinentiis quam tenui de feodo Willelmi de Moun in parochia Sancti Martini et quicquid ibidem habui in rebus cunctis sine aliqua excepcione et sine aliquo retinemento Tenendam et habendam de me et heredibus meis ipsi Ricardo et quibus assignare voluerit in feodo et hereditate libere quiete finabiliter Reddendo inde annuatim mihi vel heredibus meis j denarium ad Natale Domini pro omni servicio ad me vel heredes meos pertinente et preterea reddendo inde capitalibus dominis predicti feodi xx denarios ad Natale Domini v denarios ad Pascha v denarios ad Festum Sancti Johannis Baptiste v denarios et ad Festum Sancti Michaelis v denarios pro omni servitio et exactione Hanc [autem] terram cum omnibus pertinentiis ego prefatus Ricardus et heredes mei warantizabimus predicto Ricardo capellano vel cui assignare voluerit contra omnes homines Pro hac autem concessione et dimissione et presentis carte mee confirmatione dedit mihi predictus Ricardus xxviij solidos esterlingorum in gersumam Hiis testibus Roberto de Rokingham Johanne de Abendon Willelmo filio Willelmi Willelmo filio Arnulfi Petro filio Ricardi Thoma vinitore Ailwardo Hut Eustachio filio Willelmi Gladewino parmentario Gaufrido de Cruce Alexandro filio Willelmi et multis aliis